Hrkot, S., SlIntmlllae sive logica parva
...
Prilozi
57-58
(2003), str. 303-386
339
Secundum est, quod ad veritatem rationaHs non sufficit bonitas conse–
quentiae sed etiam requiritur quod suppositio sit vera, ut: Petrus currit; ergo
movetur - erit suppositio vera si vera sit propositio scilicet quando Petrus
currit; si autem suppositio fuerit falsa tota propositio erit falsa licet conse–
quentia sit bona.
Tertium, quod ad veritatem causalis non sufficit bonitas consequentiae
neque quod suppositio sit vera, etiam requiritur quod id quod supponitur sit
causa illius quod sequitur; unde haec propositio est vera: Quia homo est ra–
tionaHs, est risibilis - quia rationalitas est causa risibilitatis in homine. Haec
autem est falsa: Quia homo est risibi1is, est rationalis - quia licet bene
in–
feratur consequentia et suppositio sit vera, tamen risibilitas non est causa ra–
tionaHtatis in homine.
Propositio hypothetica ratione quantitatis dividitur in universalem et
particularem, in definitam et singularem, modo dicta de propositione cate–
gorica, cum hac tamen advertentia quod quantitas propositionis hypotheti–
cae desumitur ex quantitate propositionis categoricae quae habet rationem
antithesis seu suppositionis in illa.
Ex quibus facile deducitur quomodo sequendum sit inquirenti circa pro-
positionem attento sequenti carmine:
Quae, ea; Vel Hip; qualis?
Ne, vel Aff; quanta?
Vel, par, in, Sin.
Explicatur:
Si enim inquirat: quae sit propositio? Respondendum est: est categorica
vel hypothetica. Si autem inquirat qualis sit propositio? Respondendum est:
negativa vel affirmativa, vera vel falsa; quia Hcet affirmatio et negatio sint
differentiae essentiales propositionis, ut suo loco dicemus, tamen praedica–
tur de propositione per modum qualitatis seu in quale quod. Si demum in–
quirat: quanta sit propositio? Respondendum est: universaIis vel particu–
laris, indefinita vel singularis.
Solent et aliae divisiones seu appellationes ab authoribus adduci quas,
quia sunt minoris momenti, lubens ommitto brevitati consulens. Unum addo
scilicet quod in omnibus propositionibus quatuor haec notantur: materia,
forma, quantitas, qua1itas.
Materia propositionis est duplex: remota scilicet et proxima.
Materia remota sunt ipsi termini scilicet obiectum et subiectum.
Materia proxima est convenientia seu connexio horum terminorum ad
invicem vel disconvenientia; et haec est triplex: necessaria scilicet contingens