HrluIl,
s.,
Summutaesive togita parva
...
Prilozi
57-58 (2003),
str.
303-386
333
forma est quod determinans corpus seu materiam sicut differentia, est quid
contrahens et determinans genus.
Secunda conditio est quod definitio omni suo definito et non aliis con–
veniat, quia cum definitio debeat explicare essentiam definiti prout distinc–
tam a quocumque alio, hoc nuIlatenus posset praestare, nisi omni suo defi–
nito et non aliis convenire, ut ex se patet.
Tertia conditio est quod definitio convertatur cum suo definito, ita ut ab
uno ad aliud valeat convertentia, tam affirmativa quam negativa, ut cum di–
cimus: Non est homo; ergo est animal rationale, et haec converso: Est ani–
mal rationale; ergo est homo. Similiter: Non est homo; ergo non est animal
rationale, et haec converso: Non est animal rationale; ergo non homo. Haec
conditio sequitur ex praecedenti, et ex utraque sequitur, quod omnia prae–
dita, quod in re conveniunt definito, conveniunt definitioni etiam e contra.
Quarta conditio est quod definitio debeat esse darior suo definito, quia
cum definitio debeat explicare naturam definiti, et explicatio debeat esse
darior explicato; nam quod est aeque ignotum et confusum nequit explicare
ignotum et confusum; hinc est quod definitio darior suo definito apparere
debet.
Quinta conditio, quod definitio non sit superflua neque diminuta, nam
si est superfIua, potius generat confusionem quam claritatem. et si est dimi–
nuta non explicat quidquid non definitum.
Hae conditiones conveniunt definitioni quidditativae et possunt adap–
tari definitioni descriptivae, excepta prima; nam propria passio, per quam
datur definitio haec, non est essentialiter definitio sed tantum lato modo.
Ut autem cognoscatur quibus possit applicari definitio sciendum est
quod definitum cuius essentia seu natura per definitionem explicatur, quin–
que etiam debet habere conditiones:
Prima conditio, quod si ens reale, et sic excluduntur a ratione definiti,
impossibilia, negationes et entia rationis, quae omnia, cum non habeant pro–
priam et rigorosam essentiam, nequeant quidditative definiri sed tantum
definitione late sumpta seu nominis.
Secunda conditio est, quod definitum sit unum per se, et sic excluduntur
a ratione definiti entia per accidens ut album, et per aggregationem ut acer–
bus lapidum, quia licet cuiusmodi entia possunt suo modo explicari, non
tamen quidditativa definitione definiri, quia non sunt unum sed plura sim–
pliciter entia.
Tertia conditio est quod definitum in plures conceptus resolvi posse, eo
quod definitio quidditativa, ut dictum, debet constare conceptu generis vel
1...,21,22,23,24,25,26,27,28,29,30 32,33,34,35,36,37,38,39,40,41,...84