Hrkat, S., Summulae sive logica parva
...
Prilozi
57-58
(2003), str. 303-386
331
stricte sumptam, hoc est prout scientia sumitur pro notitia rei ignotae et ob–
scurae, distincte manifestativa quod sit, aut quales partes habeat res illa ob–
scura, negando maiorem, similiter distinguo minorem; sed sola argumenta–
tio generat scientiam minus stricte sumptam prout scientia sumitur pro noti–
tia distincte manifestativa, nego minorem; sed sola argumentatio generat
scientiam stricte sumptam, concedo minorem et nego consequentiam. Non
enim est hic sermo de modo sciendi perfectissimo et perhabetur evidentia
rei per demonstrationem, sed solum de modo sciendi quo manifestatur evi–
dentia rei quod licet fiant per demonstrationem, non tamen per solam sed
etiam per definitionem et divisionem; his facile solves alia argumenta.
Quaeres
III:
Quid et quotuplex sit definitio?
Explicatur: explicata natura modi sciendi ut sic, nunc in communi ad
eius speciem descendimus, quorum prima est definitio, quae ab Aristotele,
1.
Topicorum,
cap. 4. definitur, quod sit oratio quodquod esse rei significans
est. Quae descriptio non est tantum definitionis quod rei, et non quod nomi–
nis. Duplex enim est definitio: ut quod rei, altera quod nominis, quae origi–
nem et etimologiarnac significationem nominis explicat, ut dum dico: Dux
est qui alios ducit; homo est qui ex humo factus est; sol est qui solus est in
orbe. Sed haec definitio
quod nominis
non solet dici propria definitio sed
valde lato modo, quare hac dimissa ad aliam definitionem
quod
reidictam
progredo.
Dico: Definitio est oratio explicans naturam et essentiam rei. Est com–
munis et cum incidit cum Aristotele. Illud autem cuius natura explicatur seu
quod definitur dicitur definitum, et quod explicat naturam definiti dicitur
definitio; quod enim definitum confusum indicat, hoc recte et explicite defi–
nitio declarat, ut: Homo est animal rationale; homo est definitum, et animal
rationale est definitio.
Declaratur:
Dicitur 'oratio' in quo tamquam in genere convenit defini tio cum divisi–
one et argumentatione ac aliis orationibus, quae non sunt modi sciendi, per
reliquas vero partes differt ab eis, quia divisio non naturam rei sed partes ex–
plicat; argumentatio enim non manifestat naturam alicuius rei simpliciter,
sed an proprio sit vera vel falsa demonstrant.
Objicies: Idem nequit esse definitio et definitum; sed si definitio posset
definiri, esset simul definitio et definitum, quod non est dicendum; ergo
definitio nequit definiri. Maior patet quia alias idem esset notius et ignotius
se ipso, cum definitio debeat esse notior definito.
Respondeo: Distinguo maiorem: idem nequit esse definitio et definitum
simul formaliter et essentialiter, concedo maiorem; idem nequit esse defini-