Hrkat,
s.,
Summul•• si... logica parva
...
Prilozi
57-58
(2003), str. 303-386
323
Dicitur 'mediantibus naturalibus instrumentis' ut excludantur voces quae
fiunt ab hominibus corentibus iisdem instrumentis quae sequentibus versi–
bus comprehenduntur:
Instrumenta novem sunt: guttur, lingua, palatum quatuor et dentes et
duo labra simul.
Noe gutturis intelliguntur omnia interiora, ut: pulmones, artheria, as–
pera et alia intrinsece concurrentia ad formationem vocis.
Additur tandem in definitione vocis 'cum intentione aliquid significan–
di', quia hic definivimus vocem perfectam et completam propter quod rati–
one vocis excluduntur v. g. sybillus inaniter factus aut infantum ratione car–
entium varii garitus, clamores etc.
Dividitur autem vox in articulatam et inarticulatam.
Prima est illa quae constat syHabis, ut: homo, lapis etc.
Secunda est quae non habetlitteras et syHabas, ut: suspyria, risus etc.
Utraque haec vox subdividitur in significatam et non significatam.
Vox articulata est superius explicata.
Vox inarticulata significativa est quae aliquid significat ut risus, qui in–
ternam animi laetitiam indicat; inarticulata non significativa est quae nihil
significat ut sybillus.
Vox significata alia est significata naturaliter, alia ad placitum.
Prima est quae apud onmes idem repraesentat, ut: suspirius, t1etus, risus etc.
Secunda est quae ad placitum primi instituentis aliquid significat, ut
homo etc.
cum
his vocibus competat etiam ratio signi videndum est quid sit signum.
Dico: Signum proprie sumptum et pro hoc statu nobis deserviens est id
quod praeter sui cognitionem, quam ingerit sensibus, facit nos venire in cog–
nitionem a1terius. Ita s. Augustinus, libro secundo
De doctrina Christiana,
cap.
1.,
quem sequitur Scotus, Mastrius,
Tractatu pnmo,
cap. 2. ubi nimis
audacem appeHat Pontium, qui tanti Doctoris quem omnes venerantur, sen–
tentiam audeat reprobare et minimo rubore suffusus doctrinam Scoti prae–
ceptoris audeat impugnare. Optima enim est illa descriptio quoad omnes
partes si bene intelligatur: nam duae solent assignari conditiones ad hoc, ut
aliquot dicatur signum.
Prima est, quod nos ducat in cognitionem alterius rei.
Secunda est, quod nos ducat in cognitionem sui ipsius quatenus cogni–
tum se mediante prius sui cognitione, quod utrumque dicit aHata definitio
signi ab Augustino tradita ut patet etc. Ratio autem ob quam Pontius censu–
rat hanc definitionem est quod nempe sit debilia signa spiritualia quae facer-
1...,11,12,13,14,15,16,17,18,19,20 22,23,24,25,26,27,28,29,30,31,...84