322
Hrkać,
S., S.mm.laesive logica parva
...
Prilozi
57-58
(2003),
str.
303-386
habetur ampliatio quia licet per verbum importatur tantum futurum, exten–
ditur tamen significatio etiam ad praesens et praeteritum, quia (lnmes iusti,
sive praeteriti, sive praesentes, sive futuri salvantur.
Restrictio est acceptio termini ob aliquod additum coaretata aminore
significatione ad maiorem, quae ipsi ex natura rei competit, ut: Discipulus
diligens evadet doctus - ubi li discipulus restringit per diligentiam ad dis–
cipulos diligentes.
Diminutio est acceptio termini cum aliqua voce modificante significa–
tum eius ita ut significatio termini transeat ad significatum secundum quid,
ut: Maurus est albus secundum dentes. U 'secundum dentes' diminuit su–
biectum et facit ne praedicatum significet totum Mauri corpus esse album.
Alienatio est acceptio termini a propria eius significatione ad impro–
priam ob aliquem alterum additum, ut: Homo pictus non est animal ration–
ale. U 'pictus homo' per terminum pictus alienatur sive transfertur ad sig–
nificandam hominis imaginem.
Appellatio est acceptio termini pro suo significato quod ipsi convenit ex
aliquo termino appellante, ut: Antonius S. est iustus, quantenus appellatur
sanctus, dicitur iustus, quia individuum naturae humanae indifferens est ad
iustitiam et iniustitiam. Adverte tamen terminum denominantem dici appel–
lentem, denominatum dici appellatum; et denominativum dici appellativum.
Quaestio VIL' Quid sit sonus, quid vo.\; quid signum et quae eorum divisio?
Sonus quantum ad praesens describi a posteriori quod est audibile seu
perceptibile a sensu auditico; quae descriptio convenit omnibus fragoribus,
strepitibus, sonitibus undequaque provenientibus et rationem soni partici–
pantibus.
Vox vero quae est species soni est sonus ab ore animalis causatus sive
prolatus immediate vel ab aliquo aequivalente mediantibus naturalibus in–
strumentis vel aequivalentibus cum intentione aliquid significandi.
Explicatur haec descriptio:
Dicitur enim 'sonus', quod habet rationem generis, quia per hoc conve–
nit vox cum aliis sonis tubarum, fistulae etc reliqua ponuntur pro differentia.
Per hoc enim quod dicitur 'ab ore animalis immediate causatus' exc1u–
duntur soni tubarum, fistulae etc quae non dicuntur propriae voces, quia
non causantur immediate ab ore, de mediante tuba, fistula etc. Similiter
echo non videtur esse proprie vox quia non ab ore sed ab .pposito obiecto
conc1avo immediate causatur.
Dicitur ulterius 'vel ab aliquo aequivalente' ut per hoc detur intelligi an–
gelo in aliquo corpore assumpto vocem fieri posse.
1...,10,11,12,13,14,15,16,17,18,19 21,22,23,24,25,26,27,28,29,30,...84