Hrk46, S., S"mmul.e sive logic. parva
...
Prilozi
57-58
(21J03), str. 303-386
319
Paulaum, ac etiam se ipsum; ideo varia haec terminorum significatio; secun–
dum in propositione per praedicatum aut copulam determinari solet ad
unam certam significationem, et aliquando sic accipitur in propositione ter–
minus cum tali determinata significatione, tunc supponere dicitur.
Adverte secundo, aliud esset significare et aliud supponere. Nam signifi–
care idem est ac venire in cogitationem alterius rei, v. g. quando fumus signi–
ficat ignem. Supponere vero loco alterius poni, substitui etc. Certum enim
est, quod terminus qui aliquid supponit, id etiam significat, non vero vicissim
qui aliquid significat pro illo supponere dicitur. Sic homo significat et natu–
ram humanam et individuum et se ipsum; non tamen pro omnibus supponit
semper sed tunc tantum supponit quando per praedicatum determinatur ad
aliquid significandum, ut in hac propositione: Homo curit - per curit deter–
minatur homo ad aliquod individuum curens; in hac vero: Homo est vox
dissyllaba - determinatur tantum ad significandam ipsam vocem materiali–
ter; ex quo patet, quod aliquis terminus nunquam dicatur 'supponere' in
propositione; extra propositionem autem non dicitur supponere, sed tantum
significare.
Dico: Suppositio est acceptio termini in propositione pro eius aliquo
significato. Ita Tataretus,
Tractatu
septimo: primo sciendum; et colligitur ex
Scoto, in L, dist. 21., quo ultima: in omni voce significativa duo possunt con–
siderare, nempe ipsa vox et eius significatum, ad aliquid significandum est
instituta; ideo etiam duplex est suppositio, una materialis ad significandam
eius vocem; alia formalis ad significandum et eius significatum formale, ut in
hac propositione: 'Homo' est vox dissyllaba - est suppositio materialis; in
hac vero: Homo est animal rationale - est suppositio formalis; supponit
enim pro natura humana Petrum, Paulum etc quia significat eius significa–
tum formale. Unde suppositio formalis consequitur significatum formale,
materialis vero materiale; ab una enim suppositione ad aliam non tenet con–
sequentia; non enim valet: 'Homo' est vox dissyllaba; Antonius est homo;
ergo 'Antonius' est vox dissyllaba; variatur enim hic suppositio, quia in
maiori homo supponit materialiter, in minori vero formaliter, et hoc non
valet, quia quatuor terminis constat argumentum, quod est vitium syllogismi.
Suppositio formalis subdividitur in propriam et impropriam.
Propria est acceptio termini pro suo significato, quod proprie significat,
ut: Hic leo rugit - ubi hic leo indicat verum et proprium leonem.
Suppositio impropria est acceptio termini pro re quam improprie et
metaphorice significat ut: Christus est lapis; Christus est leo; non valet au–
tem arguere a suppositione propria ad impropriam dicendo: Leo est rugibi–
lis; sed Crhistus est leo; ergo etiam Christus est rugibilis.