Hrkać,
S .• Summulae sive logica parva
...
Prilozi
57-58
(2003). sir. 303-386
329
quo solo veritas propositionum mensuratur, et ex quo solo propositiones
dialecticae construuntur.
Additur tandem 'et eorum quae de a1tero dicuntur nota' ad excluden–
dum participium, quod significat cum tempore, nunquam tamen potest esse
nota seu unio extremorum, et copula extremorum in propositione.
Quaeres
I:
Quid et quotuplex sit oratio?
Dico: Oratio est vox significativa ad placidum, cuius aliqua pars sepa–
rata significat, ut dictio, non ut affirmatio vel negatio; est communis apud
philosophos; et explicatur.
Dicitur 'vox significativa ad placitum', in quo oratio convenit cum nom–
ine et verbo, cum hoc tamen discrimine, quod nomen et verbum significent
ad placitum ratione sui, oratio vero ratione suarum partium, numquam enim
aliquis totam istam orationem: Homo est animal - imposuit ad significan–
dum aliquid, sed praecisae partes illius sunt impositae.
Dicitur autem 'vox' in singulari, non quidem vox simplex et incomplexa,
sed composita et complexa, quia dictiones efficientes orationem debent ha–
bere aliquem ordinem et unitatem inter se propter quam oratio dicitur vox
una, non enim voces nuBo modo inter se unitae efficiunt orationem, ut v.g:
iste lapis, hoc coelum etc sed debent esse vel per copulam vel se ipsis aliquo–
modo unitae, ut dum est, de termino complexo.
Dicitur 'cuius aliqua pars separata' significat ad differentiam nominis et
verbi, ac etiam ut detur intelligi non esse necesse, ut omnes partes sint signi–
ficatione per se, sed satis est, quod aliqua pars eius significativa per se, aliae
vero ut sint consignificativae quales sunt syncategorematicae.
Additur tandem 'ut dictio, et non ut affirmatio vel negatio' ad denotan–
dum, quod partes orationis debeant esse significativae, saltem ut dictio, nec
requiritur ut sint significativae, ut affirmatio vel negatio, quamvis et hoc fieri
clare potest in orationibus hypotheticis quales sunt haec: Petrus disputat, et:
Paulus dormit - cuius partes significant ut affirmatio.
Oratio sic descripta dividitur in perfectam et inperfectam.
Prima est, quae in mente audientis generat perfectum sensum, ita ut
animum quietem reddat ne quidquam aliud exspectet, ut: Deus est summum
bonum.
Secunda est, quae non generat in audiente perfectum sensum sed relin–
quit in audiente animum suspensum, ut si dicas: Si Deum timueris - ista est
verbum verbo, ut aBato exemplo, vel sine verbo ut: homo albus.
Oratio perfeeta adhuc duplex est, ennuntiativa scilicet et non ennuntia–
tiva.