334
Hrkać,
S., Summulae sive logica parva
...
Prilozi
57-58
(2003),
str.
303-386
eo quod ponitur loco generis et conceptu differentiae vel eo quod ponitur
loco differentiae.
Quarta conditio est quod definitum non sit singulare sed universale,
quia singulare non habet aliam essentiam ab essentia speciei; unde essenti–
aliter tantum de definitione speciei potest definiri.
Quinta conditio est quod definitio non sit ens aequivocum sed univo–
cum, quia definitio debet esse alicuius essentiae determinatae, quae solum
dicit univocum; aequivocum vero indeterminate plures essentias continet,
unde ortum est breve proloquium: Aequivoca sunt distinguenda prius quam
definienda.
Praedictae conditiones commune admittuntur a Philosophis et dedu–
cuntur ex Scoto pluribus in locis et praecipue in IV., dist. 1., quo 2. Ex prae–
dictis igitur facile deducitur quommodo respondendum interrogantide defi–
nitione; nam si aliquis inquirat: quae definitio est? respondendum est, est
definitio physica vel metaphysica. Si autem inquirat, qualis est definitio? Re–
spondendum est: vel quidditativa vel descriptiva, intrinseca vel extrinseca,
bona vel mala; non autem est dicendum vera vel falsa, quia veritas vel falsi–
tas proprietates sunt ennuntiationis non vero definitionis.
Quaeres
Vl:
Quid et quotuplex est divisio? Dico: Divisio est oratio dis–
tribuens commune per minus communia seu, ut a1ii dicunt, est oratio totum
in suas partes distribuens. Quae definitio sic explicatur:
Dicitur 'oratio' in quo corvenit cum aliis orationibus quae divisiones
non sunt. Per alias particulas differt ab a1iis orationibus quae non sunt divi–
siones. Ubi advertendum est quod illud, quod dividitur, vocatur divisum, et
partes, in quas dividitur, dicuntur membra dividentia.
Pro clariori tamen notitia advertendum est secundo quod divisibile seu
divisum multipliciter surnitur.
Primo dicitur divisum totum quantitativum seu integrale, et hoc dividi–
tur in suas partes quantitativas seu integrales, quae sunt
in
duplici differen–
tia scilicet homogenea seu eiusdem rationis et heterogenea seu diversae ra–
tionis, quando totum dividitur in partes eiusdem rationis, ut aqua in suas
partes, dicitur divisio heterogenea; homogenea, quando vero in partes diver–
sae rationis ut homo in caput, manus, pedes etc dicitur divisio heherogenea.
Haec divisio pertinet ad malhematicos.
Secundo dicitur divisum totum essentiale et est duplex physicum scilicet
et metaphysicum. Physicum est quod constat partibusphysicis in quas dividi–
tur ut homo in corpus et animam; et haec divisio physica et pertinet ad
physicos. Metaphysicum est quod constat partibus metaphysicis in quas
1...,22,23,24,25,26,27,28,29,30,31 33,34,35,36,37,38,39,40,41,42,...84