340
Hrkać,
S., Summulae sive logica parva
...
Prilozi
57-58
(2003), str. 303-386
et impossibilis; quas vide superius in propositione categorica ratione ma–
teriae.
Forma est copula quae nectit praedicatum cum subiecto.
Quantitas propositionis est extensio ipsius subiecti ad plura vel pauciora
v.g: Omnis homo est risibilis; aliquis homo est risibilis.
In
prima proposi–
tione extenditur homo ad omnes homines, in secunda vero tantum ad ali–
quem.
Qualitas denique propositionis est quae attenditur penes affirmationem
vel negationem quae affieit copulam seu verbum.
Quaestio III: De oppositione propositionum categorematicarum absolutarum
Cognita essentia et multiplieitate propositionum restat adhuc proprie–
tates et affectiones explanare; quae sunt tres, videlicet: oppositio, aequipol–
lentia et conversio. Hic de oppositione, in sequentibus vero quaestionibus de
aequipollentia et conversione deque propositione modali eiusque opposi–
tione et aequipollentia et conversione modali ac tandem de propositionibus
exponibilibus.
Dico: Oppositio propositionum est duarum propositionum utrumque
extremum eodem ordine partieipantium repugnantia. Quae definitio sic ex–
plicatur:
Dicitur 'utrumque extremum eodem ordine participantium repugnantia'
per quod datur intelligi quod ad oppositionem necessario requiritur quod
propositiones, quae opponuntur eisdem terminis constent id est quod su–
biectum unius sit subiectum alterius, ut praedicatum unius sit praedicatum
alterius; quod debet intelligi secundum rationem significatam, secundum in–
tegritatem, secundum tempus, et secundum locum, et etiam quod in termi–
nis debet observari eadem suppositio, diminutio, ampliatio, restrictio et ap–
pellatio, nisi hac ratione quantitatis provenient. Quod clarius patebit his ex–
emplis. Hae propositiones: Canis est latrabilis; canis non est latrabilis - non
sunt oppositae, quia cum terminus canis sit aequivocus, non servat eandem
significationem in utraque propositione. Hae propositiones: Petrus disputat;
Petrus non disputat - bene non sunt oppositae quia non servatur integrita–
tem praedicato. Hae propositiones: Petrus currit; Petrus non currebat - non
sunt oppositae quia non servant idem tempus. Hae propositiones: Christus
est in sacramento sub speciebus panis et vini; Christus non est in caelo sub
speeiebus panis et
vini -
non sunt oppositae quia non servant eundem 10-
cum. Hae propositiones: Petrus est nomen; Petrus non est nomen - non sunt
oppositae quia non servatur eadem suppositio; in prima enim supponitur
Petrus materiaIiter pro ipsa voce, in secunda vero formaIiter pro re signifi-