348
Hrl<4~,
S., Summulae sive logica parva
...
Prilozi
57-58
(2003), str. 303-386
Si autem vis cognoscere quam oppositionem subeant inter se aliquae
propositiones vel ansint aequipollentes, in sequenti tabula facile invenies
hoc modo: vide unam ex illis propositionibus in prima linea et aliam in se–
cunda, et numeros illis correspondens manifestabit qualitatem illarom v.g. si
scire desideras cuius generis sint hae propositiones: Aliquis homo est albus;
non omnis homo est albus - vide unam ex illis in prima linea et alteram in se–
cunda vel econtra invenies numerum
sextum
illis correspondere et tibi demon–
strabit talis numeros in tertia linea esse aequipollens. Et sic de caeteris etc.
QIlaestio
V:
De conversione simplicillm propositionum
Adverte ad conversionem non nisi duas requiri propositiones; quare
una convertens et altera conversa dicitur. Convertens est illa quae refutabat
et invertur ex mutatione extremorom; converta vero est illa cuius partes mu–
tantur. Hoc notato
Dico: Conversio est mutatio praedicati in subiectum et subiecti in prae–
dicatum servata eadem qualitate essentiali et accidentali.
Dixi servata eadem qualitate et non quantitate, quia quantitas saepius
mutatur in conversione.
Dixi essentiali et accidentali, ut detur intelligi quod qualitas debeat ser–
vari eadem ita ut affirmativa in affirmativam, negativa in negativam, vera in
veram convertatur.
Est autem triplex conversio scilicet: simplex, per accidens et per contra–
positionem.
Simplex est ea in qua convertitur subiectum in praedicatum et econtra,
manente eadem qualitate et quantitate. Sic convertitur universalis negativa
et particularis affirmativa: Nullus homo est lapis; ergo: Nullus lapis est
homo - et particularis affirmativa: Aliquis homo est animal; ergo: Aliquod
animal est homo.
Conversio per accidens est illa in qua praeter mutationem extremorom
mutatur etiam quantitas propositionis ita ut ex universali fiat particularis; sic
convertuntur universalis affirmativa et universalis negativa v.g: Omnis homo
est animal; ergo: Aliquod animal est homo - et universalis negativa: Nullus
homo est lapis; ergo: Aliquis lapis non homo. Conversio per contrapositio–
nem est illa quando servata quantitate et qualitate termini finiti per negatio–
nes fiunt infiniti. Hoc modo convertatur universalis affirmativa v.g: Omnis
homo est animal; ergo: Omne non animal est non homo - et particularis
negativa v.g: Aliquis homo non est lapis; ergo: Aliquod non lapis non est
non homo. Haec conversio parum utilis, quia obscuriorem reddit propositio–
nem. Ut autem facilius conversio propositionum memoriae commendetur,
his versiculis, qui continent omnia supradieta, utuntur sumnmlistae: