354
Hrkać,
S., Su""""I•• sive logic. parva
...
Prilozi
57-58
(2003), sir. 303-386
Propositio exponibilis dicitur exclusiva quando in illa ponitur aliqua par–
ticula exclusiva ut sunt solum, tantum. Possunt poni ex parte subiecti ut in
hac propositione: Tantum homo est animal rationale - quae sic exponitur:
Homo est animal rationale et nihil aliud praeter hominem est animal ratio–
nale. Et possunt poni ex parte praedicati ut in hac propositione: Homo
essentialiter est tantum animal rationale - quae sic exponitur: Essentialiter
convenit homini esse animal rationale et nihil aliud canvenit illi essentialiter.
Propositio exponibilis exceptiva dicitur illa in qua ponitur particula
praeter vel alia similis ut haec propositio: Omnia animalia sunt irrationalia
praeter hominem - quae sic exponitur: Omne animal quod non est homo est
irrationale - et hae duae propositiones exponibiles differunt propter particu–
lam tantum et praeter.
Propositio exponibilis reduplicativa dicitur illa in qua ponitur aliqua ex
illis particulis: quatenus vel in quantum et alia similis ut haec propositio:
Homo in quantum rationalis est risibilis - quae sic exponitur: Rationalitas in
homine est causa risibilitatis; et haec: Aetiops secundum dentes est albus;
quae sic exponitur: Dentes Aethiopis sunt albi. Prima propositio est proprie
reduplicativa, secunda vero inproprie et solet dici specificativa. Plura alia
solent adduci circa propositiones exponibiles, quae magis ad confusionem
quam ad utilitatem deserviant ideoque alia ommittimus, et quia usu argu–
mentationis facilius intelliguntur.
Solum adverte pro modo loquendi quod sicut praedictae propositiones
dicuntur exponibiles quia explicantur per alias, ita illae per quas explicantur,
dicuntur exponentes. Et haec pauca pro multis sufficiant ad secundam men–
tis operationem.
Disputatio III: De argumentatione seu syllogismo
Quaestio I: Quid et quotuplex sit argumentatio?
Argumentatio quae est tertium et praecipuum instrumentum sciendi
communiter sic solet definiri: Est oratio in qua ex una vel pluribus proposi–
tionibus infertur alia, ut v.g: Petrus est homo. Ergo Petrus est animal. Vel:
Omne animal est substantia. Homo est animal. Ergo: homo est substantia.
Explicatur:
Dicitur oratio, per quod canvenit cum aliis orationibus quae non sunt
argumentationes. Dicitur: in qua ex una vel pluribus propositionibus, per
quod differt ab aliis orationibus et etiam ab aliis instrumentis sciendi.
Dicitur: infertur alia, quia ad argumentationem necessario requiritur
quod sit talis oratio in qua manifestetur unum sequi ex alio, quod non faci–
unt defini tio et divisio.