364
Hri«lć,
s.,
Summu14e sive logic. parva
...
Prilozi
S7-S8
(2003),
sir. 303-386
Hic syllogismus in Fapesmo reductus debet reduci ad Ferio quia incipit
per F. Maior denotata per Adebet converti per accidens ut hoc signat O im–
mediate sequens. Minor denotata per Edebet converti simpliciter ut desig–
nat I immediate sequens et maior debet mutari in minorem, et minor in
maiorem, ut designat litteram M, posita in ultima syllaba et sic argumentum
in Fapesmo quod est imperfectum reducitur ad Ferio quod perfecte et di–
recte concludit, ut
Fe - Nullum animal est lapis
Ri - Sed aliquod sensibile est animal
Q -
Ergo, aJiquod sensibile non est lapis.
Notandum llI: dici reductionem per impossibile esse qua aliquis proter–
ve negando consequentiam cogitur vel negare quod concesserat vel con–
cedere duo contradictoria esse simul vera ratione dispositionis syllogismi in
modo perfecto; reducuntur autem omnes modi omnium trium figurarum per
impossibile ubi pro qualibet praescribuntur certae regulae. Pro prima ergo
duae assignantur: Maior fit minor
fit
contradictio maior, excipe Celantes in
quo convertitur ordo hoc est: loco maioris prius concessae assumitur contra–
dictoria conclusionis negativae, pro minori ponitur maior prioris syllogismi
et pro concJusione infertur contradictoria vel saltem contraria maioris con–
cessae ut v.g. ex prima figura:
Ba - Omne animal est corpus
RA - Sed omnis homo est animal
Lip - Ergo, aliquod corpus est homo.
Si tibi negatur consequentia, ponat maior pro minore et contradicto–
riam vel contrariarn consequentiam pro maiore; sic necessario sequitur bona
consequentia in aliquo modo perfecto. Sit ergo reductio dicti syllogismi mu–
tatis mutandis in Celarent et sic negans consequentiam syllogismi imperfecti
cogitur concedere duo contradictoria, ut videri potest in sequenti syllogismo:
Ce - Nullum corpus est homo
La - Sed omne animal est corpus
Rent - Ergo, nullum animal est corpus.
Dictum est: excipias Celantes, in quo resoIvitur ordo, quia negata tibi
consequentia debes assumere contradictoriam eius et ponere pro minore, et
minorem pro maiore, et maiore concJusione infertur contradictoria maioris
concessa; sic ergo proterve negans consequentiam cogitur concedere duo
contradictoria.
Nota IV: Pro secunda figura hane communiter assignari: Servat maior
variatque secunda minor, hoc est: in syllogismo secundae figurae manet ea-