Hrka~.
S.. Summulae sive logiCQ parva
...
Prilozi
57-58
(2003). str. 303-386
371
Locus a generatione et corruptione continet duas maximas: cuius gen–
eratio est bona, et genitum est vel erit bonum, ut: generatio hominis est
bona, ergo homo est vel erit bonus; cuius generatio non est bona, et genitum
non neque erit bonum, ut: generatio serpentis non est bona; ergo, serpens
non est neque erit bonus. Similes efformantur de corruptione.
Locus ab usibus: usus vero pout hic sumitur est exercitium ad quod ali–
quid ordinatur, ut equitare etc. Continet duas maximas: Cuius usus est
b0-
nus, ipsum quoque usitatum est bonum, ut: equitare est bonum; ergo, equus
est bonus; cuius usus non est bonus, usitatum non est bonum, ut: peccare
non est bonum; ergo, neque peccatum; ita ab usitato.
Locus a communiter accidentibus continet duas maxima: Si communiter
accidentium posterius ines!, etiam prius infuit, ut: cedrus fructificavit; ergo,
floruit; si communiter accidentium prius non est, nec posterius inerit, ut: ce–
drus non floruit; ergo, nec fructificabit.
Paragraphus II:
De locis extrinsecis
Locus extrinsecus est quando sumitur argumentum ab his quae omnino
separata sunt ab essentia terminorum in quaestione positorum, ut: Petrus
est albus; ergo, non est niger. Dividitur per oclO Ioca scilicet: ab oppositis, a
repugnantibus seu disparatis, a maiore, a minore, a simili, a transumptione,
a transmutata proportione et ab auctoritate.
Loca ab oppositis quatuor sunt, ut opposita ipsa. Ab oppositis relativis
duae maximae deducuntur: Posito ut relativum, necessario ponitur et reli–
quum, ut: pater est, ergo filius est; posito uno privative oppositorum circa
aliquod sUbiectum
ab
eodem necessario removetur aliquid, ut: aer est lu–
cidus, ergo non est tenebrosus. A contrariis iste: Posilo uno contrariorum in
aliquo subiecto, removetur reliquum, ut: Petrus est albus, ergo non est niger;
remoto uno contrariorum immediatorum ab aliquo subiecto, ponitur reli–
quum, ut: Petrus non est aeger, ergo est sanus. A contradictoriis hoc: Si
alterum contradictorium est verum, reliquum necessario est falsum, ut:
Martinum scribere est verum, ergo Martinum non scribere est falsum.
Locus a repugnantibus seu disparatis unam tantum continet maximam:
Cuicumque convenit unum disparatorum, ab eodem necessario removetur
reliquum, ut: Petrus est homo, ergo non est asinus. Disparata enim sunt illa,
quae non praedicantur de se invicem vere et essentialiter, ut homo, et asi–
nus, et similia.
Locus a maiore et aminore continet duas maximas: Si id quod magis vi–
detur inesse non inest, nec id quod magis videtur inesse inerit, ut: rex non
potest debeUare castrum, ergo nec miles; si id, quod minus videtur inesse,