368
Hrlwć,
S., Summulae sive lagica parva
...
Prilozi
57-58
(2003
j,
str. 303-386
Hispaniae; Ergo, rex Hispaniae est catholicus. Carolus noluit regnare; Sed
Carolus est imperator; Ergo, imperator noluit regnare. Syllogismi expositorii
non accipiunt robur ab illis principiis: dici de omni, et dici de nullo, quia
haec sunt prima principia syllogismorum in communi, expositorii vero sunt
de media singulari; accipiunt tamen robur ab his principiis: quae eadem uni
tertio, sunt eadem inter se; quod non debet intelligi de identitate praecise
reali stricta sed de qualibet convenientia, ut patet in syllogismis supra posi–
tis; et quae repugnant uni tertio, repugnant inter se. Totalis notitia primi
principii traditur communiter a theologis in materia de Trinitate, hic tamen
sufficiat de hac quaestione discursus.
Quaestio VIII: De syl/ogismo topico deque locis topicis
Syllogismus topicus seu dialecticus est ille qui ex praemissis probabilibus
concludit; propositio autem probabilis est illa quae omnibus vel pluribus vel
maxime sapientibus videtur vera; ita Aristoteles,
1.
Topicorum,
cap.
1.
ut: Omnis
mater diligit f1lium suum; Sed Helena est mater; Ergo, diligit f1lium. Hic est
sy–
llogismus topicus quia praemissae non sunt necessario verae, bene probabiles,
quia matrem diligere filium suum apud omnes, vel saJtem apud plures,videtur
verum, licet necessarium non sit, quia tamen diversa media possunt adduci ad
probationem eiusdem conclusionis topicae, ideo diaJectici ingeniose notavere
certa quaedam capita ex quibus desurni possunt media ad conclusionem pro–
bandam et talia capita vocantur Ioca topica; quae sunt vel intrinseca vel extrin–
seca vel media; quae omnia his tribus paragraphis absolventur.
ParagraphlIS I:
De locis intrinsecis
Locus intinsecus est quando terminus inferens et terminus illatus de se
invicem praedicantur convertibiliter, ut: Animal rationaJe currit; ergo, homo
currit; et est duplex scilicet a substantia et a comitantibus substantiam.
Locus a substantia est quando terminus antecedentis et terminus conse–
quentis convertantur ad invicem, ut: Homo currit; ergo, risibile curri!. Hic
locus subdividitur in locum a definitione ad definitum, a descriptione ad de–
scriptum, ab interpretatione ad interpretatum.
Locus a definitione ad definitum continet quatuor argumenta et qua–
tuor maximas affirmative et negative.
Primo, ponendo definitionem a parte subiecti affirmative, ut: Animal
rationale currit; ergo, homo curri!. Maxima: Quidquid praedicatur de defini–
tione affirmative, praedicatur etiam definito.
Secundo, ponendo definitionem a parte praedicati affirmative, ut: Fran–
ciscus est animal rationaJe; ergo, est homo. Maxima: De quocumque praedi–
catur definitio, praedicatur etiam definitum.