Hrlcot, S.,
Summula. sive logica
pa.....
...
Prilozi
57-58
(2003),
str.
303-386
Quaestio IV: De materia, tonna,
figuris
et modis syllogismonlm
Syllogismi materia duplex est scilicet remota et proxima.
Materia remota sunt ipsi termini ex quibus propositianes.
359
Proxima vero sunt ipsae propositianes, ex quibus constat syllogismus.
In quolibet autem syllogismo reperiuntur tres termini, qui nec plures
nec pauciores esse possunt, quorum unus vocatur m(aior) extremitas; alter
m(inor) extremitas; alter medium seu medius terminus.
Ex
his tribus terminis fiunt duae propositianes quarum prior dicitur
m(aior propositio), posterior dicitur m(inor propositio), et ex his duabus
propositionibus infertur tertia, quae nuncupatur conslusio.
M(aior) extremitas est terminus sumptus in m(aiori) propositione cum
media.
M(inor) extremitas est terminus sumptus in m(inori) propositione cum
media.
Mediumque vero est terminus bis sumptus ante conclusionem, nec eam
ingrediens, ut dictum est, ut: Omne animal est substantia; sed omnis homo
est animal. Substantia in prima propositione est m(aior) extremitas; homo in
secunda propositione dicitur m(inor) extremitas; animal vero dicitur me–
dium, quia sumitur in m(aiore) et m(inore). Prima propositio dicitur maior
quia priorem tenet locum, et secunda m(inor) quia posteriorem. Ex his du–
abus propositionibus tertia infertur quae constituitur ex m(aiore) ex m(ino–
re) extremitate, ut: ergo omnis homo est substantia; quae dicitur conclusio,
et haec est argumentis probata propositio.
Forma syllogismi nihil aliud est quam dispositio terminorum et proposi–
tionum in figura et modo.
Figura similiter est apta dispositio et collatio medii termini cum extre–
mis secundum debitum subiectum et predicatum ad inferendam conclusio–
nem; et haec triplex scilicet: prima, secunda, tertia.
Prima figura est illa in qua medium subiicitur in m(aiore) et praedica–
tum in m(inore).
Secunda figura est illa in qua medium praedicatum in utraque scilicet in
m(aiore) et m(inore). Tertia figura est illa in qua medium subiicitur in
m(aiore) et m(inore), iuxta has versiculos:
Prima prius subdit medium, post praedicat ipsum
Altera bis dicit, tertia bis subiicit ipsum
Vel aliter:
Sub, prae, prima;
1...,47,48,49,50,51,52,53,54,55,56 58,59,60,61,62,63,64,65,66,67,...84