Hrkać.
S.• Sununulae sWe logica parva
...
Prilozi
57-58
(2003). str. 303-386
369
Tertio, ponendo definitionem a parte subiecti negative, ut: Animal ra–
tionale non est asinus; ergo, homo non est asinus. Maxima: Quidquid re–
movetur adefinitione, removetur etiam adefinito.
Quarto, ponendo definitionem a parte praedieati negative, ut: Lapis
non est animal rationale; ergo, lapis non homo. Maxima: A quocumque re–
movetur definitio, removetur etiam definitum.
Locus a definito ad definitionem continet pariter quatuor argumenta et
quatuor maximas, sicut locus a definitione, cum hac tamen differentia: in
loco definitionis ponatur definitum in antecedente et definitio in conse–
quente.
Locus a descriptione ad descriptum continet tot argumenta et totidem
maximas sicut locus a definitione ad definitum; cum hac sola differentia ut
loco definitionis ponatur descriptio et loco definiti descriptum.
Locus ab interpretatione ad interpretatum similiter continet quatuor ar–
gumenta et quatuor maximas, ut supradicta.
Locus a commitantibus ab substantia quando terminus inferens et ter–
minus illatus convertuntur ad invicem, ut v.g: Domus est; ergo, paries est; et
dividitur: a loco ad totum, a parte, a causa, ab effectu, a generatione, a cor–
ruptione, ab usibus et a communiter accidentibus. Locus a toto dividitur
sicut ipsum totum. Totum vero aliud est universale aliud integrale, aliud
quantitativurn, aliud loeale, aliud temporale.
Totum universale est omne superius et eius partes sunt sua inferiora; a
toto universali desumitur istud axioma: De quocumque negatur totum uni–
versale, negantur quoque eius partes, ut: Non est animal; ergo, non est ani–
mal neque homo neque equus. A parte subiectiva desumuntur istae duae
maximae: Quidquid praedieatur de parte subiectiva, praedicatur etiam de
toto universali, ut: Homo est vivens; ergo, animal est vivens. De quocumque
praedicatur pars substantiva, de eodem praedieatur totum universale, ut: Pe–
trus est homo; ergo, Petrus est animal.
Totum integrale est corpus integrale constans partibus quantitatem ha–
bentibus. A toto integrali desumitur haec maxima: Posito integrali ponitur
etiam quaelibet eius pars, ut: Domus est; ergo, fundamentum. A parte vero
integrali duae maximae desumuntur: Positis omnibus partibus integralibus
unitis, ponitur totum integrale, ut: Positis fundamentis, parietibus, tecto uni–
tis valet; ergo, domus est; remota parte integrali principali, removeatur to–
tum, ut: Non est tectum; ergo, non est domus.
Totum in quantitate est terminus communis cum signo universali, ut:
omnis homo; partes huius totius est terminus communis cum signo partiali,
ut: aliquis homo. A toto in quantitate desumuntur hae duae maximae: Quid-