Hrka~,
s.,
Summulae sive logica parva
...
Prilozi
57-58
(2003). str. 303-386
375
Contradictio non tenet, quia supponit pro alio, et alio tempore.
Ellenchus vero est argumentatio qua recte infertur contradictorium pro–
positionis a respondente negante vel concensa, ut: Petrus hora prima studet,
hora secunda non studet; ergo studet, et non studet.
Fallacia petitionis principii committitur quando idem per se ipsum pro–
batur, et hoc vel isdem vel synonimis verbis, ut: Petrus curit, ergo Petrus cu–
rit; vel: gladius laedit, ergo ensis laedit. Vel qui ad probandum coelum esse
rotundum assumeret coelum esse quinquevericum.
Fallacia consequentis committitur quando alteranter regulae bonae
consequentiae, ut: Petrus est animal; ergo est homo; consequentia non se–
quitur huic formae, quia a superiore ad inferius affirmative non tenet etc.
Fallacia a non causa, ut causa est deceptio proveniens ex apparentia
quam habet una propositio ad inferendam aliam, ac si esset vera causa ip–
sius, cum revera non sit, ut: Vinum inebriat; ergo vinum est ebrium; vinum
enim est causa ebrietatis in alio, non in se ipso.
Fallacia denique plurium interrogationum, ut unius, est cum ad plures
petitiones petitur eadem responsio, ut: quispetat musa et nauta suntne mas–
culini generis? Si affirmative respondetur, musa erit masculini generis; si
vero negative, nauta erit femminini generis vel neutri.
Fallaciae traduntur non ad falsitatem induncendam in animos audien–
tium; qui enim sophistice loquitur odibilis est Deo - inquit sapiens; sed eu
doceatur modus distinguendi paritatem a parente a, reali et quilibet posit
flores catholicos a spinis hereticorum vindicare.
Appendix:
Continens exempla fallatiarum quibus neophilosophi frequentius capi–
untur.
Exemplum primum: Quidquid non desisti facere, adhuc facis; sed furari
non desisti; ergo adhuc furaris. Respondeo: distinguo maiorem. Quidquid
non desii facere, et prius feci adhuc facio, concedo maiorem; si numquam
feci adhuc facio, nego maiorem; ita minoris nego consequentiam. Ratio est,
quia li desisti in una praemissa significat cessationem et finem rei cessatae,
in altera vero significat carentiam actionem simpliciter, quia sunt quatuor
termini, ac proinde male concluditur.
Secundum: Quidquid volat habet alas; sed lapis eiectus volat; ergo lapis
habet alas. Respondeo distiguendo maiorem: quidquid volat proprie et na–
turaliter habet alas, concedo maiorem; quidquid volat metaphorice et vio–
lenter habet alas, nego maiorem; ita minoris nego consequentiam. Doctrina
patet ex se speculanti.
1...,63,64,65,66,67,68,69,70,71,72 74,75,76,77,78,79,80,81,82,83,...84