384
Hrkać,
S., Summulae sive logica parva
_,.
Prilozi
57-58
(2003). sIr. 303-386
Adverte etiam quod eliam in defendente debeat servari eadem modes–
tia; uterque enim debet stare corpore recto; sed antequam deveniatur ad cir–
culum, tui muneris est defendens post benedicamus Domino pulsare cam–
panula usque ad finem salutationis angelicae, deinde accipere theses a loco
cum modestia portando ambabus manibus primo ad superiorem osculando
fimbriam eius quasi invitans illum, deinde alios secundum gradum et digni–
tates usque ad condiscipulos exclusive. Post hoc sistat in loco ordinario sig–
nando cruce dicet: Propono Vobis, praestantissimi auditores, binas aut qua–
ternas conclusiones ex labyrintho logico, quarum primam sic sustineo...
Deinde perlegat primam usque ad litteram; et etiam secundam sustineo.
Postea probat; post probationes dicat: Si quis vestrum quid formidinis in his
meis thesibus iudicat et habet contrarium, dicat; ego autem divino Numine
ac patrocinio gloriosissimae Virginis, necnon assistentia mei multum vener–
andi patris Lectoris (in theologia vero dicitur: mei reverendi patris lectoris)
vestris obiectionibus, quo meliori potero modo, satisfacere conabor. Deinde
sistat pidellus aut est accipiens stagneum orbiculum ponens supra illud the–
sim defferet ad prirnum arguentem, qui reverenter surgens, accipiens et ten–
ens ambabus manibus dica!: Breviter argumentor contra vestras conclusio–
nes bene expositas, et proprie contra primam, quam sic sustinetis. Deinde
perlegat: contra quod pono tale breve medium; deinde proponat argumen–
tum. Defendens priusquam reassumat, peroret ipsum arguentem his verbis:
Bene argumentatus es charissime frater necnon meus condiscipulus contra
unam ex his meis thesibus et praesertim contra primam, quam sic lego.
Deinde iterum per1egat, contra quam posuit tale medium; deinde repetat
tale argumentum dictum et absolute repetitione docent se ambo; deinde ite–
rum reassumat argumentum clara et distincta voce. Quod si prima proposi–
tio fuerit falsa, dicatur: nego maiorem vel antecedens; si fuerit vera: concedo
maiorem vel antecedens; si vero ambigua: distinguatur; quod si negaverit
maiorem, uIterius defendens non progrediatur sed sistat, quousque ab ar–
guente iIlud negatum fuerit probatum.
Observa adhuc: Si argumentans proposuerit aliquam auctoritatem ali–
cuius doctoris vel sanctorum patrum, conciliorum aut textum
Scriplurae,
non
est absolute neganda, sed vero distinguenda vel explicanda... Si vero arguens
supponat aliquid esse verum quod revera non est tale, dicatur: nego antece–
dens et suppositum eius; supponis enim etc. Si paritatem adduxerit, dic:
nego consequentiam et paritatem, disparitas est. Aliquando etiam potest re–
gerere argumentum in adversarium, ut si quis arguat; non esse studendum,
quia studio maceratur corpus regerere; aut dicendo: immo studendum est,
quia studio maceratur corpus nec lasciviat aut retorquendo argumentum hoc
modo: per te non est arguendum id, quo maceratur corpus, at orando seu