Hrkllt, S., Summul•• sive logjca
parva ...
Prilozi
57-58
(2003), str. 303-386
383
homini ratione communis humanitatis, alioquin omnes esent phi1osophi, .sed
ratione qualitate patricularis.
23. Assignabi1iter et inassignabi1iter. Rari sunt isti termini. Prius dicitur
quando ratio, cum praedicatum convenit subiecto est assignabi1is; secundus
vero, quando non est assignabi1is. Sic dicitur partem, qua globus perfectus
tangit perfecte planum non esse assignabi1em tangere inassignabi1iter.
24. In sensu composito et in sensu diviso. Prius est quando aliquid con–
veni! subiecto ratione alicuius adiuncti, ut paries albus disgregat. Haec pro–
positio enim verificatur quamdiu albedo comparetur cum pariete; secundus
vero dicitur, quando non potest verificari propositio nisi separetur aliquid
v.g. homo sedens potest currere; nam cursus non potest verificari de homine
nisi separetur sessio; et sensus est ille qui modo sedet potest currere, cum
cessabit sedere; sic, qui modo sedet, poterit currere, cum surrexerit. Quae si
bene edisces, facile argumenta solves adversariorum. Sic ergo
Quaestio ultima: De modo disputandi arguentis et defendentis
Non magis alibi veritas elucescit quam in disputationibus et exercitiis
quotidianis, in ipsis acuuntur ingenia et ipsi sapientes sapientiores !iunt,
iuxta subtilissimi doctoris Ioannis Duns Scotiadagium, dicentis: Circulus et
calamus me fecerunt doctum. Disputatio igitur philosophica inter duos fieri
solet, quorum unus argumenta proponit, alter respondet et resolvit. Ideo
munus eorum diversum est; et ut debito exerceant modo, nonnul1as regulas
tradunt summulistae, quarum aliquae spectant ad arguentem, aliquae ad de–
fendentem, aliquae tandem ad utrumque; quae ni observantur, quaelibet
disputatio suo fine frustrabitur. Pro quo
Adverte: Munus argumentantis prae primis se locare in media circuli
super scabel1um, deinde perorare propositionem aliquam contra defenden–
tem seu contra conclusionem expositam et proponere argumentum, mode–
ste tamen, alba, clara, distincta et intelligibi1i voce. Post hoc expectabit do–
nec respondens repetierit argumentum et responderit, nec ante responsio–
nem interpellabit. Ab aentimemate confulcius inchoabit, tunc quia darius,
tunc quia minus manifestat rem seu vim latentis illationis, et quasi suspen–
sum reddit respondentem et attonitum, nec multum dat illi respondenti. Ca–
veat incipere a contradictoria thesi, ut solent rudiores v.g. dicendo ut impug–
nes hanc thesim: logica est scientia. Si diceres: logica non est scientia; ergo
falsa thesis. Hoc non est petere principium, et pueri1e ac lucidum quid. At–
tingat, quantum poterit, difficultatem per apium medium quod faci1e non
mutet, sed in difficultate proposita perseveret, quamdiu suppetent il1ae ra–
tiones.