374
Brkat, S., Summuloe sive logica parva
...
Prilozi
57-58
(2003), sIr. 303-386
Fallacia accentus est deceptio proveniens ex aliqua dictione diversimo–
de deplorata vel cripta, ut: Quidquid hamatur is hamo capitur; sed homo
amatur; ergo homo hamo capitur. Conclusio est falsa, quia hamatur in
maiore sumitur cum aspiratione h, in minore vero sine, et sic habetur diver–
sum sensum.
Fallacia figurae dictionis est apparentia orta ex similitudine accidentali
unius dictionis cum alia, ut: Qualiscumquae est musa, talis est poeta; sed
musa est feminini generis; ergo est poeta. Conclusio est falsa, quia non licet
inferre ex eo quod haec dictio poeta desinit in a, ut musa importatum per
dictionem habeat similes proprietates quae a natura et a voce fluunt.
Fallacia axtra dictionem quae scilicet non sumit causam apparentiae in
dictione seu verbis, sed in significata, dividitur in septem species; nempe in
fallaciam accidentis, secundum quid ad simpliciter, ignorantia ellenchi, peti–
tionis principii, cognitis; a non causa in causam; et plurium interogationum.
Fallacia accidentis est apparentia orta ex convenientia aliquorum in ali–
quo una ratione ob quam conventia arguitur id quod convenit uni rei conve–
nire etiam alteri, vel econtra, ut: Homo est animal; sed aliquid animal est ge–
nus; ergo homo est genus. Falsa est conclusio quia per hoc quod homo con–
venit primo intentionaliter cum animali non valet inferre quod etiam illa
predicata, quae secundo intentionaliter dicuntur de animali predicantur etiam
de homine.
Fallacia ad secundum quid ad simpliciter committitur quoties illud quod
convenit alicui cum addito, tribuitur ipsis simpliciter et sine addito, ut: Id
quod habet albedinem est album; sed Aethiops habet albedinem secundum
dentes; ergo est albus. Non valet consequentia quia album in minore sumitur
secundum quid,et cum adito, in conclusione vero simpliciter et sine adito.
Fallacia ignorantia ellenchi est deceptio orta ex apparentia propositio–
num conrtadictoriarum quae vere contradictoriae non sunt ex defectu condi–
tionum, quae ed veram contradictionem requiruntur, quae quatuor, scilicet:
ad idem, secundum idem, similiter, et in eodem tempore. Unde quadruplici–
ter haec fallacia eformari potest, iuxta quatuor particulas, ut Petrus filius
Antonii et non est filius lonnis; ergo est filius et non filius.
Contradictio non tenet quia respectu diversorum; deinde Aethiops est
albus secundum dentes, non est albus secundum faciem; ergo est albus, et
non est albus.
Contradictio non habetur quia non secundum idem. Praeterea homo est
species, et nullus homo est species; ergo est species et non est species.
Contradictio non valet quia est alia, et alia suppusitio tandem Petrus
dormit per noctem et non dormit per diem, ergo dormit et non dormit.