HrluJt, S.• SUmlnUla.
sive
logica parva
...
Prilozi
57-58
(2003).
str.
303-386
365
dem maior in utroque SYllogismo; in minore vero sumitur contradictoria
conclusionis et pro conclusione infertur contradictoria minor prioris syllo–
gismi, quae minor iam erit prius concessa. Sic iste syllogismus in:
Ba - Omnis homo est rationalis
Ro - Sed aliquod non est rationale
CO - Ergo, aliquod non est homo.
Sic per impossibile reducitur ad syllogismum perfectum primae figurae,
et quidem ad:
.
Ba - Omnis homo est rationalis
Ba - Sed omne animal est homo
Ra - Ergo, omne animal est rationale.
Pro tertia figura hane esse regulam: Tertia variat maior servatque mi–
nor, hoc est: syllogismi pro tertia figura reducuntur per impossibile si pro
maiore assumatur contradictoria conclusionis negata et minor manet ut ante;
pro conclusione autem sumitur opposita consequentia; hine iste syllogismus in:
Da - Omnis homo est animal
Rap - Sed omnis homo est rationalis
Ti - Ergo, omnis homo est animal.
Si negatur tibi consequentia, debes assumere contradictorium illius scili–
cet: Nullum animal est rationale - et ponere illud pro maiore servata minore
syllogismi imperfecti efficiens syllogismum perfectum in:
Ce - Nullum animal est rationale
La - Sed omnis homo animal
Rent - Ergo nullus homo est rationalis
Notandum V: Ut autem sciatis ad quem modum quilibet syllogismus re–
duci debeat per impossibiJe non est observanda littera initialis, ut in reducti–
one per ostensionem, sed notandae sunt quatuordictiones a dialecticis in–
ventae scilicet:
Nesciebatis,Odiebam, Laetare, Romanis-
in quibus quatuor
vocales considerandae scilicet:
A,
E, l, O - quae significant quatuor modos
perfectos: A significat Barbara; E significat Celarent; l significat Darii; O
Ferio; ad quos omnes modi imperfecte reducendi sunt per impossibiJe. In
Nesciebatis reperiuntur quinque vocales quibus quinque modi indirecte con–
cludentes primae figurae denotantur. In secunda dictione nempe Odiebam
inveniuntur quatuor vocales quae significant quatuor modos sucundae figu–
rae. ln tertia scilicet Latare Romanis inveniuntur sex vocales quae sex mo–
dos tertiae figurae denominant, ut clarius videbitur in sequenti schema utri–
usque reductionis