362
Hrka~.
S.• Summul.e
sive
logic. parva
...
Prilozi
57-58
(2003).
str.
303-386
Quaestio V: De principiis regulativis et de regulis omnium syllogismorum
Principium regulativum syllogismorum idem est ac regula a qua syllogis–
mus accipit robur ad concludendum necessarium et duo assignantur:
Primum: quae sunt eadem uni tertio, sunt eadem inter se; et: quod est
idem cum tertio, cum quo a1terum non est idem non possunt esse idem inter
se. Pars huius principii valet pro regulandis syllogismis affirmativis; secunda
vero pro negativis; quod sic clare declarari potest, si esset quaestio: utrum
angelus sit incorporeus. Ut cognoscatur, num isti termini sint connexi, ad–
vertendum est, quae praedicata intrineca et quas proprietates habet angelus
et reperto quod angelus sit substantia spirituaJis videndum est, num spiri–
tuale habeat connexionem cum inconporeo, quod si reperiatur habere talem
connexionem, tunc recte inferri potest, quod illi termini sint inter se connexi
quia cum illo tertio sunt coniuncti; nam: si spirituale est incorporeum; ange–
lus est spirituaJis; ergo, est incorporeus. Si vero spirituale non reperiatur ha–
bere connexionem cum incorporeo tunc negative concludendum est: ange–
lum non esse incorporeum, quia angelus est idem cum substantia spirituali,
cum qua ut supponitur incorporeusnon est idem; et haec est regula secun–
dae partis supradicti principii.
Secundum principium dici de omni et dici de nullo.
Per dici 'de omni' nihil aJiud intelligitur quam sequens axioma: quidquid
diciturde subiecto dicitur de omni contento sub illo subiecto, id est quidquid
dicitur de subiecto dicitur de omni concreto sub ipso subiecto.
Dici vero 'de nullo' nihil aJiud sonat quam hoc effatum: quidquid nega–
tur universaJiter de subiecto negatur etiam de quoJibet contento sub illo.
Lapis enim quia negatur de animali, negatur eliam de quolibet contento sub
animaJi. His duobus principiis regulantur omnes syllogismi.
Regulae syllogismorum tam generales quam speciales traduntur plures
a summuJistis, verum quia non videntur multum utiles sed potius cruciant
quam adiuvant tyronum animos, quamquam communiterafferantur a logicis
praetermittendas iudicavi cum pro omni regula satis est non ignorare
COll–
structionem cuiuslibet syllogismi esse faciendam in modis et figuris assigna–
tis ut bene concludat. Tamen pro complemento huius quaestionis sit
Regula pro prima figura: Sit minor affirmans, nec maior sit specialis.
Pro secunda: Una preat negans, nec maior sit specialis.
Pro tertia: Sit minor affirmans, conclusio sit specialis.
Prima regula denotat quod in quocumque syllogismo primae figurae di–
recte concludente, ut bona sit consequentia, minor debeat esse affirmativa
et maior universaJis. Secundus versus denotat quod una ex praemissis debeat
esse negativa, sive maior sive minor, et quod maior insuper debeat esse uni-
1...,50,51,52,53,54,55,56,57,58,59 61,62,63,64,65,66,67,68,69,70,...84