356
Hrlalć,
S., Sumnwl•• sive logic_ parva
...
Prilozi
57-58 (2003),
sir. 303-386
Dicitur 'aliud quid ab eis' scilicet conclusio quae est distincta a praemis–
sis uti causata ab ipsis.
Dicitur 'necesse est contingere', quia verba conclusio necessario sequi–
tur ex praemissis verum; additur tandem: eo quaod haec sit id est eo quod
propositiones sunt bene dispositae in modo et figura, ut v.g. Omnis homo est
animal. Omne risibile homo. Ergo: Omne risibile est animal.
Aentimema est oratio qua ex una propositione infertur alia, ut: Petrus
est homo.. Ergo: Petrus est animal. Prima propositio dicitur antecedens et
secunda consequens.
Inductio est oratio in qua ex particularibus sufficienter enumeratis in–
fertur aliquid universale, ut v.g: Petrus currit; Paulus currit - et sic de aliis;
ergo omnis homo currit.
Exemplum est argumentatio in qua unum particulare probatur per aliud
propter aliquam similitudinem in utroque repartam, ut v.g: Petrus flendo
obtinuit veniam - ergo et peccator si fleverit, obtinebit veniam.
Gradatio est argumentatio seu coacervatio plurium propositionum ubi a
prima infertur ultima,ut v.g. si quis velit probare Petrum esse substantiam,
sic argumentabitur: Petrus est homo. Homo est animal. Animal est vivens.
Vivens est substatia. Ergo Petrus est substantia.
Dilemma est argumentatio biccomis seu complexa in qua duae partes
ita disponuntur ut respondens nullo modo possit fugere, ut si volumus con–
vincere insipientem qui multum temporis in studio consumpsit sic possumus
conficere argumentum: Aut studuisti aut non. Si studuisti; ergo rudis et hae–
bes es ingenio. Si non studuisti; ergo negligens fuisti et tempus in vanum
consumpsisti. Inductio est duplex. Alia dicitur ascensus, quae est argumenta–
tio a particularibus suficienter enumeratis ad universale, ut quando dicimus:
Hic homo est rationalis; et: Hic homo est rationalis - et sic de caeteris omni–
bus; ergo, omnis homo est rationalis. Altera dicitur descensus, et argumenta–
tio ab universali ad particularia sufficienter enumerata, ut quando dicimus:
Omnis homo est rationalis; ergo, hic homo rationalis, et hic homo rationalis,
et sic similiter de omnibus aliis.
Inter has igitur species argumentationis syllogismus est perfectior omni–
um et ad ipsum omnes aliae tanquam imperfectum ad perfectum reducuntur.
Aenthimema reducitur ad syllogismum per additionem praemissae quae
deficit, ut: Omnis homo est animal; sed Petrus est homo; ergo Petrus est
animal.
Inductio reducitur ad syllogismum accipiendo omnia singularia pro me–
dio, ut: Omne quod est Petrus et Paulus, et sic de alliis, currit; sed omnis
homo est Petrus et Paulus, et sic de caeteris; ergo omnis homo currit.
1...,44,45,46,47,48,49,50,51,52,53 55,56,57,58,59,60,61,62,63,64,...84