358
Hrk4t,
s.,
Summula.
sive
logicD parva
...
Prilozi
57-58
(2003),
str.
303-386
Sexta: Tunc valet argumentari ex suppositione impossibili quando sup–
positio impossibilis ita fit ut non sequantur duo contradictoria per locum in–
trinsecum, unde ex ista suppositione impossibili: Si Petrus non esset animal,
esset homo - non valet argumentatio quia homo intrinsece et formaliter in–
cludit animal, et ex alia suppositione per locum intrinsecum sequitur utraque
pars contradictionis scilicet: animal, et non animal - instantia enim in hoc
usu seipsam destruere!. Valet tamen arguere a suppositione impossibili cir–
capraedicta, quae non sunt de primo conceptu rei sed tantum essentialiter in
secundo modo dicendi per se; unde valet ista argumentatio: si per impossi–
bile homo non esset risibilis, esset homo quandoquidem circumscripta risi–
bilitate et ponendo Petrum in esse hominis non ponuntur duo contradictoria
per locum intrinsecum sed tantum alterum scilicet quod sit homo per locum
intrinsecum et quod non sit homo per locum extrinsecum. Haec etim suppo–
sitio impossibilis debet admitti: Si per impossibile homo non esset animal et
esset rationalis, adhuc distingueretur ab equo quia licet animalitas sit prae–
dicatum essentiale hominis, quia tamen non est principium formale distingu–
endi hominem ab equo, etiam supposita carentia animalis, adhuc bene infer–
tur per locum intrinsecum, quod homo non distingueretur ab equo.
Septima tandem regula est: Quod medius terminus debeat numquam
ingredi conclusionem sub ratione medii, quia per se ipsum probaretur et
sequeretur medium non differre a praemissis, quod est contra finem syUo–
gismi; unde non valet si dicatur: Omnis homo est animal; sed homo est
vivens; ergo homo est animal - ubi medius terminus qui est homo ingrediens
conclusionem dicit connexionem duorum extremorum in maiori et tantum
duorum extremorum scilicet animalis et viventis; quae regulae omnes se–
quentibus versibus explicantur:
Partibus ex puris sequitur nihil sive negatur
Si quae sint partes sequitur conclusio partialis
Si quae negata fuit, conclusio fit quoque negata
Lex generalis erit, medium concludere nesci!.
Ex
his ergo omnibus regulis colligitur quod ab inferiori ad superius valet
consequentia affirmativa, ut: Est homo; ergo animal - non tamen negativa,
ut: Non est homo; ergo, non est animal; asuperiori autem ad inferius valet
consequentia negativa, ut: Non est animal; ergo, non est homo - non tamen
affirmativa, ut: Est animal; ergo, est homo - quod totum provenit ex maiori
vel minori contrarietate terminorum.