Hrkać,
S., SlImnJUI••
sive
logic.
parva
...
Prilozi
57-58
(2IJ()3),
str.
303-386
351
Propositio modalis ratione quantitatis dividitur in universalem et par–
ticularem.
UniversaIis est quae constat modo universali ut: est necesse, qui est uni–
versaIis affirmativus ac idem valet ac omnis in propositionibus absolutis, et
impossibile, qui est universaIis negationis ac idem valet ad nullus.
Particularis est quae constat modo particulari, ut est possibile, qui est
particularis affmnativus et idem valet ac aliquis vel quidam. Idem dicendum
est de modo contingens, et sicut quidam vel qui sunt signum particulare
negativum postposita negatione similiter possibile et contingens fiunt modi
particulares negativi postposita negatione; quod his vrersibus solet explicari:
Omnis necesse valet, impossibile nullus
Possibile quidam, quidam non possibile non.
Ubi notandum est quod sicut signa universalia omnis et nullus fiunt par–
ticularia anteposita negatione, et particularia quidam et aliquis fiunt eodem
modo universalia, sic modi universales necesse et impossibile fiunt particu–
lares, et modi particulares possibile et contingens fiunt universales ante–
posita negatione.
Quaestio VII: De aequipollentia et conversione propositionum modalium
Circa oppositionem propositionum modalium idem dicendum est, suo
modo, quod diximus de oppositione propositionum simplicium. Itaque con–
tradictoriae opponuntur in quantitate et qualitate et similiter subcontrariae,
subalternae tantum in quantitate. Quod clare in sequenti figura reperies.
1...,39,40,41,42,43,44,45,46,47,48 50,51,52,53,54,55,56,57,58,59,...84