Hrlcat, S" Summul•• sive log/ea parva
.. ,
Prilozi 57-5B (2003). str. 303-3B6
341
cata. Hae propositiones: Aediops est albus secundum dentes; Aediops non
est albus - non sunt oppositae quia non servant eandem diminutionem. Hae
propositiones: Iustus peccabat; iustus non peccat - non sunt oppositae quia
non servant ampliationem. Hae propositiones: Homo currit; homo albus
non currit - non sunt oppositae quia non servant restrictionem. Hae propo–
sitiones: Petrus est magnus scolasticus; Petrus Magnus non est scholasticus -
non sunt oppositae quia non servant eandem appellationem. Idem dicen–
dum est quando variatur vel habetur alia affectio terminorum.
Oppositio propositionum dividitur in: contradictoriam, contrariam, sub–
contrariam et subalternam.
Oppositio contradictoria est repugnantia duarum propositionum secun–
dum qualitatem et quantitatem.
Oppositio contraria est repugnantia duarum propositionum universa–
lium secundum qualitatem tantum.
Oppositio subcontraria est repugnantia duarum propositionum particu–
larium secundum qualitatem tantum.
Oppositio subalterna est repugnantia duarum propositionum secundum
quantitatem tantum ex quibus universalis dicitur subalternans, particularis
vero subalternata.
Hae oppositiones in quibus propositionibus contingunt his versibus ex-
prirnuntur:
Contradic, vel A, C, O,
VJ
E, m, I,
sed contradictoria m, A, m, E, v,
Subcontraria v, I, e, 0,
sed v, A, m, I et n, E, m, 0, subalterna.
In
his versibus quatuor observandae sunt vocales distinctius expressae
nempe: A, E, I, O. A significat propositionem universalem affirmativam, E
propositionem universalem negativam, I particularem affirmativam, O par–
ticu1arem negativam. Et sic ista vox
vaco
significat propositionem universa–
lem affirmativam et particularem negativam contradictorie opponi. Sic dis–
cure etiam de aliis. Hae ceterae his versibus comprehenduntur:
Asserit A, negat E, sed universaliter ambae
Asserit I, negat O, sed particulariter ambae.
Exemplaria harum omnium praedictarum oppositionum in sequenti fig–
ura clare videntur pro meliori tyronum intelligentia.
Exemplaria: Sequuntur in ordine harum viarum praedictarum figura–
rum oppositionum iuxta mentem subtilissimi doctoris nostri Duns Scoti pro
maiori intelligentia ac meliori incipientium tyronum claritate.