338
Hrkat,
s.,
Summul••
sive
logic. parva
...
Prilozi
57-58
(2003),
str.
303-386
Falsa est illa quae significat rem aliter ac est, ut: Homo est lapis - homo
non est animal.
Propositio categorica ratione quantitatis dividitur in universalem et par–
ticularem, indefinitam et singu\arem.
UniversaIis est in qua subiectum commune signo universali afficitur, ut:
Omnis homo est animal.
Particularis est in quo subiectum commune afficitur signo particulari ut:
Aliquis homo est animal.
Indefinita, quae sic dicitur quia non determinat quantitatem, est illa in
qua subiectum commune nullo signo afficitur, ut: Homo est animal. Pro
cuius maiori intelligentia notandum est quod si propositio indefinita est in
materia naturali aequivalet universali. Idem enim est dicere: Homo est ani–
mal- ac: Omnis homo est animal. Similiter dicendum est in materia remota.
Idem enim est dicere: Homo non est lapis - ac: Nullus homo est lapis. Si au–
tem propositio fiat in materia contingenti, aequivalet particulari. Idem enim
est dicere: Homo est albus - ac: Aliquis homo est albus.
Singularis est in qua subiectum est singulare, ut: Petrus est homo; hic
homo est albus.
Propositio hypothetica ratione formae dividitur in conditionalem, cau–
salem et rationalem.
Conditionalis est
in
qua nota illationis est particula
si,
ut: Si sollucet dies est.
Causalis est in qua nota illationis est particula
quia,
ut: Quia homo est
rationalis, est risibilis.
Rationalis est in qua nota illationis est particula
ergo,
ut: Petrus currit;
ergo movetur. Propositio hypothetica ratione qualitatis dividitur in affirma–
tivam et negativam.
Affirmativa est quando nota illationis nullam habet negationem, ut: Si
est homo, est rationalis.
Negativa est quando nota illationis habet negationem, ut: Non si est
homo, est rationalis. Utraque dividitur in veram et falsam modo dicto de
propositione categorica.
Aliqua prae oculis habenda sunt ut veritas vel falsitas propositionis hy–
potheticae cognoscatur.
Prirnum est quod, ut conditionalis sit vera, solum requiritur bonitas con–
sequentiae id est ut unum ex alio recte inferatur, sive sit suppositio vera sive
falsa, ut: Si est homo, est rationalis; si homo non habet intellectum, non in–
telligit.
1...,26,27,28,29,30,31,32,33,34,35 37,38,39,40,41,42,43,44,45,46,...84