350
Hrkać,
S., Summulae sive
Jagica
parva
...
Prilozi
57-58
(2003), str. 303-386
Propositio ratione qualitatis dividitur in veram et falsam.
Tunc dicitur propositio modalis vera quando praedicatum dicti convenit
subiecto eo modo quo denotatur in propositione v.g. haec propositio est
vera: Possibile est Petrum CUITere - quia cursus qui praedicatur in dicta pos–
sibiliter convenit Petro.
Tunc propositio dicitur falsa quando praedicatum dicti non convenit su–
biecto eodem modo quo denotatur in propositione v.g. haec propositio: Im–
possibile est Petrum currere - est falsa, quia cursus qui praedicatur in dicta
non convenit Petrus impossibiliter.
Ubi adverte quod aliquae propositiones modales indigent distinctione,
ut eius veritas cognoscatur, quia summi possunt in sensu composito et in
sensu diviso v.g. haec propositio: Possibile est sedentem currere - hic accip–
iatur in sensu diviso, ita ut per illam denotatur sedentem posse currere re–
licta sessione, est vera. Si vero accipitur in composito ita ut illam denotetur
sedentem posse coniungere cursum cum sessione, est falsa. Propositio mo–
dalis ratione materiae dividitur in necessariam et in possibilem. Necessaria
est quando proponitur in dicta habet necessariam habitudinem cum modo
sive materia dicti sit necessaria sive non. Unde istae propositiones sunt nec–
essariae: Possibile Petrum currere - licet materia dicti contingens; impossi–
bile est Petrum esse lapidem - licet materia dicti sit remota. Impossibile
quando quid ponitur in dicto habet repugnantiam cum modo sive materia
dicti sit remota sive non; unde istae propositiones sunt impossibiles. Impos–
sibiles Petrum esse animal, licet materia dicti sit naturalis; Necesse est Pe–
trum currere, licet materia dicti sit contingens.
1...,38,39,40,41,42,43,44,45,46,47 49,50,51,52,53,54,55,56,57,58,...84