352
Hrkać,
s.,
Summulae
sive
logico
JHU"'I' •••
Prilozi
57-58
(2/J03~
str. 303-386
Propositiones modales oppositae fiunt aequipollentes eo modo quo pro–
positiones simplices observando regulas ilIius versiculi: Prima oontradictoria
etc. Ut autem facilius cognoscas quae propositiones ex praedictis sint aequi–
pollentes, revoca in memoriam quatuor voces quas proposuimus ad idem
00-
gnoscendum in propositionibus simplicibus scilicet: purpurea, amabimus, il–
liace, edentuli. Et sicut in qualibet littera vocalis illarum oorrespondebit
signo propositionis sic in praesenti oorrespondet modo hoc ordine. Prima lit–
tera oorrespondet modo possibile, secunda modo contingens, tertia modo
impossibile, quarta modo necessario. Praedictae litterae denotant affirma–
tionem vel negationem modi et dicti, sicut ibi denotatam affirmationem vel
negationem signi et oopulae. Ad quod explicandum inventus est hic versicu–
lus:
E, dictum nega l, quae modum,
Nihil A, sed Ototum.
Ex
quibus oolligitur omnes propositiones modales factas in qualibet
voce ex supra dictis esse inter se aequipollentes. Colligitur secundo, omnes
propositiones factas in purpurea esse contradictorias illarum fiunt in illiace,
et omnes quae fiunt in amabimus esse subalternas ilIarurn quae fiunt in pur–
purea et omnes quae fiunt in edentuli esse subalternas illarum quae fiunt in
illiace. Ratio est, quia propositiones quae fiunt in purpurea sunt aequipol–
lentes huius: Necesse est Petrum currere, quae est universaIis affirrnativa; et
omnes quae fiunt in illiace sunt aequipollentes huius: lmpossibile est Pe–
trum currere, quae est universaIis negativa et omnes quae fiunt in amabimus
sunt aequipollentes huius: Possibile est Petrum currere, quae est particularis
affirmativa et omnes quae fiunt in edentuli sunt aequipollentes huius: Possi–
bile est Petrum non currere, quae est particularis negativa, et eodem modo,
quo praedictae propositiones opponuntur, opponuntur etiam illarum aequi–
pollentes; quod omne, licet aliquo modo oonfusum videatur, tamen clare in
sequenti figura videtur:
1...,40,41,42,43,44,45,46,47,48,49 51,52,53,54,55,56,57,58,59,60,...84