H,*"f.
s..
:mmmu/a.
sive
/ogica
parva
...
Prilozi
57-58
(2003).
sir.
303-386
357
Exemplum reducitur ad syllogismum accipiendo terminum importantem
similitudinem pro medio, predicatum conclusionis pro rnaiori extremitate, et
subiectum pro minori, ut: Omnes lugentes, ut Magdalena, obtinebunt ve–
niam; sed peccator luget ut Magdalena; ergo peccator obtinebit veniam ut
Magdalena.
Gradatio reducitur syllogismum per additionem huius maioris: Quid–
quid praedicatur de superiori praedicatur etiam de inferiori; sed substantia
praedicatur de homine; ergo valet dicere: Petrus est substantia,cum de ipso
praedicetur homo.
Dil1emma reducitur ad syllogismum per additionem maioris: Quod af–
fert incommodum, non est appetendum; sed uxor, sive sit pulchra sive tur–
pis, affert incommodum; ergo non est appetenda.
Quaestio III: De regu/is bonae consequentiae ad syl!ogismum formandum
Multae a philosophis traduntur regulae bonae argumentationis, verum
utiliores septem assignantur:
Prima: Ex antecedenti vero in bona consequentia semper sequitur con–
sequens verum. Ex antecedenti necessario consequens neccessarium; ex pos–
sibili, possibile; quia veritas consequentis continetur in antecedenti a quo
recte infertur, ut: Homo est animal; ergo homo est substantia.
Secunda vero: Ex antecedenti falso sequitur consequens falsum, ut: Ho–
mo est asinus; ergo est rugibilis; etiam verum, ut: Homo est asinus; ergo est
animal;ex impossibile, impossibile ut: Petrus est leo;ergo est rugibilis; et
etiam possibile: ergo currit; immo necessarium: ergo est animal; ex contin–
genti sequitur contingens, ut: Petus currit; ergo movetur; et etiam necessar–
ium: ergo est animal.
Tertia: Posito antecedenti ponitur consequens, ut: Petrus est homo; ergo
est animal - sed non econtra: est animal; ergo est homo; ablato consequenti
auffertur antecedens, ut: non est animal; ergo non est homo; sed non econ–
tra: non est homo; ergo non est animal.
Quarta: Quidquid sequitur ad consequens essentialiter sumptum et ab–
solute supponens sequitur etiam ad antecedens, id est valet consequentia a
primo ad ultimum, ut: Petrus est homo; homo est animal; animal est corpus
etc; ergo Petrus est corpus.
Quinta: Quidquid repugnat consequenti essentialiter sumpto et abso–
lute supponente, repugnat antecedenti; et ex opposito consequentis sequitur
oppositum antecedentis, quia animali repugnat esse lapidem, etiam homini
repugnat.
1...,45,46,47,48,49,50,51,52,53,54 56,57,58,59,60,61,62,63,64,65,...84