HrlaJć,
s.,
Summulae sive /ogica parva
000
Prilozi
57-58
(2003), sir. 303-386
367
Explicatur haec descriptio:
Dicitur primo 'syl1ogismus', per quod convenit cum sy\logismo topico et
sophistico. Dicitur 'constans propositionibus veris', per hoc enim differt a
syl1ogismo sophistico.
Dicitur 'necessarius', per quod differt a syl1ogismo topico.
Aliae vero particulae designant certas conditiones quae requiruntur ad
propriam demonstrationem.
Demonstratio definitur etiam ab eodem Aristotele, tanquam per cau–
sam finalem, loco citato, quod sit: syl10gismus faciens scire.
Demonstratio duplex est scilicet a priori seu propter quid, alia a posteri–
ori seu quia est. Demonstratio a priori est illa in qua effectus demonstratur
per suam causam ut: Omne animal rationale est risibile; Omnis homo est
animal rationale; Ergo, omnis homo est risibilis. Haec demonstratio est a
priori quia demonstratur quod homo sit risibilis quia est animal rationale,
quae est causa praecisa quare homini conveniat risibilitas.
Demonstratio a posteriori est illa in qua causa demonstratur per suum
effectum ut: Omne risibile est animal rationale; Omnis homo est risibilis;
Ergo, omnis homo est animal rationale. Haec demonstratio est a posteriori,
quia risibilitas non est causa quare homo sit animal rationale, sed effectus
ipsius rationalitatis; unde praemissae sunt tantum causa cognoscendi conclu–
sionem; ilIa vero a priori et essendi et cognoscendi sunt causa.
Syl10gismus vero expositorius est ille de quo Scotus loquitur in
1.,
dist.
2., quo 7.
Praedicamentalium;
1.
Priorum,qu.
11: Est ille cuius medium est
terminus singularis singulariter et univoce sumptus, qui in hoc differt ab
aliis, quia ipse continet propositiones tantum singulares, alii vero unam sal–
tem universalem.
Dicitur 'expositorius' qui taliter conclusionem exponit ob oculos ut ip–
sam negari non possit quam non inducat forma sy\logistica.
Dicitur syl10gismus expositorius potest confici ex qualibet ex triplici su–
pradicta figura tam affirmative quam negative; in prima figura conficiuntur
hi sy\logismi: Leopoldus est imperator; Sed tu es Leopoldus; Ergo, tu es im–
perator. Ludovicus non est imperator; Sed tu es Ludovicus; Ergo, tu non es
imperator. In secunda figura potest confici hic syl10gismus negativus: Caro–
lus non est victus in proelio; Sed imperator Turcarum est victus in prolio:
Ergo, imperator Turcarum non est Carolus. Syl10gismus affirmativusnequit
confici in hac figura quia, ut dictum est in regulis sy\logismorum, quod in illa
aliqua praemissa debet esse negativa et consequenter conclusio. In tertia fi–
gura possunt fieri hi syl1ogismi: Carolus est catholicus; Sed Carolus est rex