370
Hri«lć.
S., Smnmulae sive logica parva
"_
Prilozi
57-58
(2003), str. 303-386
quid affirmatur de toto in quantitate, affirmatur de singulis eius partibus;
vel: si universaIis est vera, et qauelibet partialis est vera, ut: Omnis homo
currit; ergo, et hic et ille homo curri!. Quidquid removetur a toto in quanti–
tate, removetur etiam a qualibet eius parte. Vel, si universaIis est falsa, et
quaelibet partialis eril falsa, ut: Nullus homo currit; ergo, Petrus non curri!.
A partialibus in quantitate habentur pariter duae maximae: Quidquid prae–
dicatur de omnibus partibus simul sumptis, praedicatur etiam de toto in
quantitate, ut: Petrus est albus, Paulus est albus, et sic de aliis; ergo, omnis
homo est albus. Quidquid removetur a partibus simul sumptis in quantitate,
etiam removetur a toto, ut: Petrus non est albus, Paulus non est albus, et sic
de aliis; ergo, nullus homo est albus.
Totum locale est dictio comprehendens adverbialiter omnem locum, ut:
ubique, nusquam; eius vero pars est dictio comprehendens adverbialiter ali–
quem locum, ut: hic, ibi. A toto in loco desumuntur duae maximae: Cuicum–
que competit totum in loco, competit etiam pars in loco, ut: Deus est ubi–
que; ergo. et hic. A quocumque removetur totum in loco, ab eodem re–
movetur etiam quaelibet eius pars, ut: Chimaera est nusquam; ergo, non est
hic. A parte in toto habetur haec maxima: Cui non competit pars in loco, nec
eius totum, ut: Non est hic; ergo, non est ubique.
Totum in tempore est dictio omne comprehendens adverbium, ut sem–
per, numquam. Pars eius est dictio comprehendens adverbialiter aliquod
tempus, ut: hodie, eras etc. tamen a toto in tempore quam eius ab eius parte
hae formantur argumenta, uti a toto e tempore in loco. Locus a causa ad ef–
fectum quadruplex est iuxta numerum causarum, nempe efficiens, finalis,
materialis et formalis a causa efficiente dissumuntur duae maximae: Si causa
efficiens est bona, et eius effectus est vel erit bonus, ut: domi si calor est bo–
nus, ergo domus est vel erit bona. Sio causa efficiens non est bona, nec eius
effectus est vel erit bonus, ut: domi si calor non est bonus, ergo domus non
erit bona. Ita aliae duae maximae efforrnari possunt ab effectu causae effi–
cientis ponendo loco causae effectum. Locus a causa finali duas continet
maximas: Cuius finis est bonus, ipsum quoque bonum est, ut: beatitudo est
bona, ergo virtus bona est; enius finis malus est, ipsum quoque malum, ut: da–
mnatio est mala, ergo peccatum est malum. Similes efforrnantur de effectu.
Locus a causa materiali duas maximas continet: Posila causa materiali,
eius effectus est possibilis, ut: triticum est; ergo, panis potest esse; remota
causa materiali, removetur effectus, ut: non est ferrum; ergo, nec gladius; ita
de suo effectu.
Locus a causa formali similiter continet duas maximas: Posita causa for–
mali, ponitur eius effectus, ut: albedo est, ergo album est; remota causa for–
mali, removetur eius effectus, ut: non est albedo; ergo, neque album; ita de
suo effectu.