380
Hrl<oć,
s.,
Summulae sive logica
parva
..•
Prilozi
57-58
(2003), str. 303-386
7. Materialiter et formaliter saepissime occurunt.
Ex
dictis terminis for–
mali et materiali facile inteliguntur, quia tamen maximi sunt momenti, ite–
rum explico. Aliquid dicitur tale materialiter, quia illa denominatio illi com–
petit ratione materiae seu subiecti, ut album est dulce, et dulcedo enim non
convenit albo ratione albedinis, quae est eius formale significatum, sed rati–
one subiecti v. g. lactis formaliter dicitur, quando predicatum convenit su–
biecto ratione formae, ut album disgregat visum formaliter, id est ratione
albedinis, a qua habet hune efectum. Sic quedam dicuntur identificata aut
distineta materialiter, quia habent idem vel distinctum subiectum, et dis–
tincta formaliter quia habent distinctas formas, ut equus et bos; vel unum
formaliter, quia eandem habent formam ut Petrus et Paulus qui habent ean–
dem humanitatem.
8. Reduplicative idem significat quod formaliter, et specificative seu
identice quod materialiter. Reduplicative significat praedicatum convenire
subiecto ratione formae ut: animal est sensitivum reduplicative: ut animal, id
est ratione animalitatis. Si vero dicas: musicus est philosophus, id verum est
specificative quia philisophia non enunciatur de musico ratione musices, sed
ratione subiecti, et musicus et philosophus sit unum idem specificative, non
fornaliter, quia musica et philosophia sint duae formae in eodem subiecto.
9. Formaliter et efficienter dicuntur ratione alicuius efficientiae et cau–
salitatis. Sic albedo facit parietem album, quia id prestat per suimet comuni–
cationem et inexistentiam in pariete. Sic calor pellit formaliter frigus, scilicet
per suam entitatem. Efficienter vero dicitur, cum aliqua res denominat vel
efficit aliud tale non per sui communicationem et inexistentiam in subiecto,
sed per suam virtutem et actionem, qua producit in eo talem formam seu ef–
fectum. Sic manus mea dicitur calida ab igne efficienter et formaliter a
calore, qui in ea est.
10. Virtualiter, formaliter et emminenter. Isti termini significant con–
tinentiam effectuum in suis causis. Effectus continetur formaliter in sua causa,
quando in ea est secundum suam entitatem, et vel forma illi inhaerens, ut
calor in igne, humiditas in aqua. Virtualiter vero, quando non est in sua
causa secundum suam actualem entitatem, sed tamen in virtute i11ius pro–
ductive, ut calor in pipere et vino, planta in grano et semine. Eminenter
denique dicitur effectus contineri in causa aequivoca et nobiliori, quia conti–
netur in eius virtute sine ullis imperfectionibus, quas in se habet vel quibus
est obnoxius. Sic creatae continentur
in
Deo eminenter, quia eas potest pro–
ducere, et habet eas in sua virtute et omnipotentia sine ulla ex imperfectio–
nibus, quibus obnoxia sunt. Sic calor est in sole etc.
11. Aliquando a philosophis istae voces formaliter formalissime, forma–
liter implicite et explicite. Prirnum dicitur quando praedicatum est formali-