382
Hrlcać,
s.,
Summul•• sive logica pa""
...
Prilozi
57-58
(2003), str. 303-386
16. Subiective seu entitative, terminative, et obiective. Res dicitur esse
in alia subiective seu entitative, quando est per suam entitatem illa velut in
subiecto a quo sustentatur. Sic intellectio est in intellectu subiective seu enti–
tative.Terminative dicitur esse in eo ad quod terminatur ud visio est in oculo
subiective et in pariete terminative, quatenus ad eum terminatur; obiective
etiam quatenus obiicitur seu ab eo cognoscitur. Esse igitur in aliquo obiec–
tive dicitur de rebus, quatenus a potentiis cognoscitivis percipiuntur. Sic
paries dicitur esse obiective in oculo vel in intelectu etc.
17. Intrinsece vere idem est ac subiective; quia res dicitur intrinsece
talis, quando formam denominantem in se habet; exrtincese vero idem est ac
terminative aut obiective, quando forma denominans non est in re denomi–
nata, sed ad illam aliquo terminatur, ut visio respectu parietis.
18. Confuse et distincte. Hae distinctiones respiciunt conceptus seu
actus cognoscitivos aut expressivos v.g. vox exercitus dicit confuse duces et
dinstinctam armatorum multitudinem.
19. Dirrecte et indirrecte, mediate et immediate. Quando predicatum
convenit subiecto per se et absque alterius ope aut quando aliquid intenditur
ab intellectu aut voluntate. Dicitur dirrecte cognitur directe volitur. Si vero
sit mediante aIiquo, dicitur indirrecte et secundario. Eadem recidunt medi–
ate et immediate, scilicet quando nihil mediat inter rem quae dicitur attingi,
dicitur immediate atingi; si vero mediat, dicitur attingi immediate.
20. Fundamentaliter et radicaliter. Prirnum significat rem quae alteri
tribuitur convenire illi et inesse, non per suam entitatem et formaliter, sed
tanquam suae radici, aut principio aut fundamento, ut si de aqua calida dix–
eris, quod est radicaliter seu fundamentaliter frigida, quia vim habet sibi in–
natam producendi frigiditatem, licet eam actu et formaliter sive inhaeren–
tem non habeat, quamdiu est calida.
21. Adaequate et indaequate et simpliciter. Res dicitur talis adaequate
quando talis est secundum se totam et omnes sui partes, ut lapis est adae–
quate corporeus; inadaequate, quando est talis secundum aliquam partem.
Sic globus terrae est adaequate solidus et inadaequate fluidus. SimiIiter ver–
o, quando est tale non quidem secundum omnes, sed secundum praecipuas
et maximas partes. Sic Aethiops est simpliciter niger, licet albus sit secun-
dum dentes.
.
22.
In
communi, et ut sic. Hae voces significant predicata quibus appli–
cantur sumi in apstracto et praecise a suis differentiis particularibus, ut:
homo est risibi1is ut sic id est in communi, adeoque risibilitas illi conveniat
ratione humanitatis quae est communis omnibus hominibus; non autem be–
ne diceretur homo ut sic est phi1isophus, quia philosophia non convenit