372
Hrkać,
S., Summ.lae sive logica
parva •.•
Prilozi
57-58
(2003), str. 303-386
inest, etiam id, quod magis videtur inesse, inerit, ut: pigmaeus potest portare
decem pondera, ergo et gigas.
Locus asimili hanc unicam continet maximam: De similibus idem est
iudicium, ut: sicut se habet risibile ad hominem, ita mugibile ad bovem; sed
risibile inest homini ut proprium, ergo et mugibile inest bovi ut proprium.
Locus aseparatione reducitur ad similem, et similem continet maximam
et argumenta.
Locus a transrnutata proportione continet unam maximam: Qualis est
comparatio primi ad secundum et tertii ad quartum, et talis est comparatio
primi ad tertium et secundi ad quartum, ut: sicut se habet sexdecim ad octo,
ita quatuor ad duo; et permutatim: sicut se habet sexdecim ad quatuor, ita
octo ad duo; sed sexdecim et quatuor est proportio quadrupla, ergo et octo
ad duo. Vel: sicut se habet animal risibile ad hominem, ita animal rugibile
ad leonem; et permutatim: sicut se habet animal risibile ad animal rugibile,
ita homo ad leonem; sed nullum animal risibile est animal rugibile, ergo nul–
lus leo est homo.
Locus a transumptione seu metaphora non distinguitur a loco ab inter–
pretatione, ideo etc.
Locus ab auctoritate unam tenet maximam et tantum tenet affirmative:
Vnicuique experto in sua scientia credendum est, ut: Aristoteles dixit decem
esse praedicamenta, ergo praedicamenta sunt decem.
Paragraphus III:
De locis mediis
Locus medius est quo sumitur argumentum ab his, quae partim conveni–
unt et partim differunt a terminis in quaestione positis, ut album et albedo,
quae conveniunt in principio dictionis et differunt in fine. Hic autem locus
dividitur per locum a coniugatis, a casibus et adivisione. Coniugata sunt
concretum et abstractum, ut iustum et iustitia. Casus sunt nomen, adiecti–
vum et adverbium abstractum ab ipso, ut iustare et iuste. Divisio sunt mem–
bra unius dividentia, ut rationale et irrationale quae dividunt animal.
Locus a coniugatis continet duas maximas: Quidquid praedicatur de
uno coniugatorum essentialiter, praedicatur etiam de reliquo, ut: iustum est
bonum, ergo quod iustitia est bona; quidquid removetur essentialiter ab uno
coniugatorum, removetur etiam ab alio, ut: album non est dulce, ergo al–
bedo non est dulcis.
Locus a casibus continet duas maximas: Quod uni casuum convenit,
idem convenit et alteri, ut: iustum est bonum, ergo quid iuste fit, bene fit;
quidquid removetur ab uno casuum, removetur etiam a reliquo, ut: pecca–
tum non est bonum, ergo quod peccatum inoxe fit, male fit.
1...,60,61,62,63,64,65,66,67,68,69 71,72,73,74,75,76,77,78,79,80,...84