378
Hrka~,
s.,
Summul•• sive logic. parva
.,.
Prilozi
57-58
(20031,
str.
303-386
si possit esse consequens ad subiectum et antecedens ad praedicatum, erit
optimum pro syllogismo in prima figura.
Si vero sit antecedens ad utrumque, inserviet pro tertia figura.
Si vero concludere velis negative, quaeres medium quod sit consequens
ad unum extremorum et repugnans alteri et tunc formatis syllogismos uni–
versales vel singulares in diversis figuris, prout natura medii exiget diversum
ordinem praemissarum, v.g. si medium sit repugnans praedicato et antecedens
ad subiecturn, argumenta fiunt in prohardo, fellapton, ferison. En exempla:
Si vis concludere quod omnis homo sit substantia, sume pro medio ani–
mal, quod est consequens ad hominem et antecedens ad subiectum, et sic
conficias argumentum in barbara, dicens: omne animal est substantia; sed
omnis homo animal; ergo omnis homo est substantia.
Si vis probare quod nullus homo sit lapis, sume pro medio, id est animal
quod repugnat lapidi et consequens est homini seu subiecto, et conficies sy–
llogismum in celarent, sic: nullum animal est lapis; sed omnis homo est ani–
mal; ergo nullus homo est lapis.
Si vis probare quod aliquis homo est vivens, sume medium quod sit con–
sequens ad subiectum et antecedens ad praedicatum, v.g. sensibile, et confi–
cies syllogismum in Darii hoc modo: Omne sensibile est vivens; sed aliquis
homo est sensibilis; ergo aliquis homo est vivens - et sic de caeteris. Quod ut
facilius et perfectius praestes, accipe has regulas ab eodem Philosopho:
Prima regula est, ut non disputes de iis quae minus nota sint omnibus
aut quae sint evidentissime falsa, unde dicebat quod qui ambigunt utrum op–
porteat Deum collere et parentes diligere necne, poena, qui vero sit ne alba
nix aut non, sensu indigent.
Secunda regula est, ut videtur omnis aequivocatio vel synonyma, quae
multa voce una significantur; hic enim oritur magna scienciis ambiguitas.
Tertia regula est, quod seligi debent propositiones praedicatabiles et a
multis receptae et singularum artium propriae et generales, omni exceptione
maiores.
Quarta, in loquendo utendum terminis usitatis, claris et propriis, non
singularibus et peregrinis, quia a paucis capiuntur. Sciendum vero de rebus
cum doctis et sapientibus.
Quinta, inter disputandum vitanda semper diggressio, et, si falsum vel
ineptum quid, aut non pertinens ad rem proponatur, respondendum: tran–
seat - et interim negetur conclusio.
Sexta, conclusio debet col1igi nude et simpliciter tanquam necessario
consequens, et non per interrogationem vel aliter. Caetera repetenda sunt
ex dictis De locis topicis.