Hrkać,
S., Summul•• sive log/ea parva
'"
Prilozi
57-58
(2003), str. 303-386
373
Locus tandem adivisione continet hane maximam: Posito alterum mem–
brorum dividentium in aliquo subiecto, ab eodem removetur reliquum, ut
alimalium aliud rationale et aliud irrationale; sed homo non animal ration–
ale, ergo est animal rationale.
Quaestio VIIII
(/):
De syllogismo sophistico seu fallaci aut
fa/sigrapho et fallaciis
Pro complemento horum institutionum logicalium remanet ut de syllo–
gismo litigioso seu sophistico agamus, non quidem ut possimus deinde dis–
putando aliquem fallere, indignum enim est hoc scientifico viro, sed ut scia–
mus insidia et sophistarum captiones evitare; cuius notitiae tanta est utilitas
ut noster Iohannes, in IV pag. partis tertiae
Logicalium
cap. primo asseruit
neminem qualemcumque scientiam perfecte acquirere posse sine notitia fal–
laciarum, immo necessaria ista ignorans, in multos prolabitur errores; nequit
enim vitari malum si non cognoscatur. Syllogismus itaque sophisticus est ar–
gumentatio constans propositionibus sed tantum apparentis veritatem. Sub
hoc syllogismo continentur omnes fallaciae, quae sunt in duplici differentia;
alia nuncupantur in dictione seu in verbis et alia extra dictionem seu in rebus.
Fallacia in dictione sunt sex, scilicet aequvocationis, amphipologia, com–
positionis divisionis, quatenus, acctentus et figurae dictionis.
Fallacia aequivocationis est deceptio quae oritur ex positione alicuius
termini aequivoci in syllogismo, ut: Omnis canis latrat; sed sidus soeleste est
canis; ergo sidus coeleste latra!.
Aequivocatio est in illa voce canis quae in maiore significat animal la-
trabile, in minore vero constellacionem.
.
Fallacia amphipologia est deceptio parta ex multiplici sensu orationis
posita in syllogismo, ut: Omnes episcopi sunt sacerdotes; sed isti libri sunt
episcopi; ergo isti libri sunt sacerdotes. Haec conelusio est falsa propter
diversum sensum praemissarum; maior enim designat personam et minor
bona ipsius personae.
Fallacia compositionis est apparentia orta ex falso sensu compositonis
dum arguitur a sensu vero diviso ad sensum compositum falsum, ut: Impos–
sibile est dormientem vigilare; sed Petrus est dormiens; ergo imposibile est
Petrum vigilare. Conelusio est falsa, quia arguitur a sensu composito ad sen–
sum divisum.
Fallacia divisionis est deceptio orta ex separatione eorum quae debent
coniungi, ut: Quaecumque sunt duo vel tria, sunt quinque; sed Petrus et
Franciscus sunt duo; ergo sunt quinque. Conclusio est falsa, quia duo et tria
in minore separant quae debent coniungi ut faciant quinque.