Hrkać,
S., SUmnJu/ae sive logica parva
'"
Prilozi
57-58
(2003), str. 303-386
363
versalis. Tertius versus significat quod minor debeat semper esse affirmativa
et conclusio partialis.
Quaestio VI: De reductione modomm impertectomm ad pertectos
Notandum I: quod reductio syllogismi non sit aliud quam conversio syl–
logismi imperfecti in perfectum.
Syllogismus perfectus est ille qui nullius indiget ut appareat necessarius,
et sic se extendit tantum ad quatuor modos primae figurae.
Imperfectus vero dicitur ille qui indiget aliqua evidentia ut appareat
necessarius id est ut conclusio sequatur evidenter ex praemissis, et sic se ex–
tendit ad omnes alios modos cuiuslibet figurae, qui omnes deducuntur ad il–
los quatuor perfectos. Reductio tamen duplex est, ostensiva scilicet et per
impossibile.
Ostensiva est quando syllogismus ostenditur bene concludere per reductio–
nem illius ad aliquem ex perfectis convertendo vel transponendo propositiones.
Per impossibile est illa qua cogitur adversarius ex consequentia nega–
tiva, vel negative quod concesserat, vel concedere duo contradictoria essent
simul vera concesserat quod est impossibile. Omnes modi reducuntur osten–
sive dempto Barocco et Pohardo qui tantum per impossibile possunt reduci.
Notatur II: ad prirnos quatuor modos caeteri modi reduci debent tali
tamen ordine, ut qui incohant per litteraam B reducantur ad Barbara, qui
per C ad Celarent, qui per D ad Darii, qui per F ad Ferio. Reductio osten–
siva fit per tria instrumenta nempe per conversionem formalem, per conver–
sionem per accidens et per transpositionem praemissarum. Reductio vero
per impossibile tantum per oppositionem contradictoriam; et ut haec omnia
dignoscantur conferendae sunt quatuor illae consonantes quae sunt in me–
dio illarum vOcum nempe S, P, M, C. Nam S significat propositionem per
vocalem anteriorem esse convertendam simpliciter; P per accidens; M indi–
cat praemissas esse transponendas ponendo maiorem loco minoris et vice
versa; C per irnpossibile. Quae omnia his versiculis comprehenduntur:
S vult simpliciter verti
P vero per accidens
M vult transponi
C per impossibile duci.
Exemplum reductionis ostensivae in Fapesmo:
Fa - Omne animal est sensibile
Pes - Sed nullus lapis est animal
Mo - Ergo, aliquod sensibile non est lapis.