Hrkać.
S.• Summul.esive logic.
PONO
...
Prilozi
57-58 (2003).
str. 303-386
377
Octavo: Qui te dicit esse animal, verum dicit; sed qui te dicit esse hir–
cum, dicit te esse animal; ergo qui te dicit esse hircum verum dicit. Respon–
deo distiguendo maiorem: Qui me dicit esse animal rationale, verum dicit,
concedo maiorem; animal quodcumque etiam irrationale, nego maiorem, li
animal prius accipitur complexive ac deinde restricte, scilicet ad speciem hir–
cinam, ideoque mutatur proprietas terminorum. Primo: homo est species;
Petrus est homo; ergo Petrus est species. Respondeo negando consequen–
tiam quia mutatur suppositio, nam in maiore li homo accipitur abstracte et
in minore contracte, vel distinguo minorem; sed Petrus est homo contracte,
concedo minorem, apstracte, nego minorem et consequentiam: quia ab uni–
versali ad particulare non tenet consequentia affirmativa. Triplex denique
modus praecipue consignatur secunda ad fallacias:
Primus, ut negetur consequentia, deinde ostendatur vitium, et fallacia
syllogismi.
Secundus, si fieri potest, distinguatur propositio in qua latet fallatia.
Tertius, ut ars arte aludatur, est sophismi sophisma cum simi1e ponatur.
Quaestio X: De inventione medii
Ad argumentum inveniendi medium, methodum tradit Aristoteles, quae
a dialecticisvocari solet pons asinorum, quia sicut pons attingit utramque
partem ripae ita medium coniungit utrumque extremum propositionis. Quae
probanda est: Et dicitur asinorum, quia traditur haec methodus pro imbecil–
lioribus ingeniis quae indigent arte ad excogitanda media, ei sine illa haerent
multa, sicut asini ad ripas fluviorum moti; propositiones igitur aliquas proba–
turus perpende:
Primo, quid sit id de quo agitur.
Secundo, perpende ac perscrutare ilIius definitionem, propritates, con–
venientia, repugnantia, causas, effectus.
Tertio, distingue: essentialia, propria, vera, probabilia, accidentia.
Quarto, ex his elige antecedentia et consequentia. Antecedens vocatur
id, de quo aliud dicitur; consequens vero id, quod de alio dicitur: sic animal
dicitur antecedens ad vivens, et consequens ad hominem; nam dicimus: ani–
mal est vivens, et: homo est animal; et sic omnia superiora seu univesaliora
sunt consequentia respectu inferiorum seu minus universalium, quae dicun–
tur antecedentia, quia ex his inferuntur superiora; v.g. dicimus: est homo;
ergo est animal - non vero: est animal; ergo est homo.
Adverte etiam repugnantia. Repugnans autem dicitur i11ud, quod alteri
non potest inesse. His positis si concludere velis affirmative, quaeres me–
dium quod sit utrique extremo seu subiecto et praedicato commune et i11ud
1...,65,66,67,68,69,70,71,72,73,74 76,77,78,79,80,81,82,83,84