Hrkać.
S.• Summulae sive logk:a parva
...
Prilozi
57-58
(2003). str. 303-386
385
laborando maceratur corpus; ergo non est orandum, nec laborandum. In his
casibus etiam arguenti dicitur quod argumentum nimis probet, ad nihil...
Debet insuper prae omnibus curare defendens ut sit comprendiarius in
responsibus et, quantum fieri poterit, fore alligatus, quod facile erit, si duo
observabit. Primo, ut non sit sollicitus in reddenda ratione de omnibus quae
dicit. nisi ab arguente petatur, sed totum onus probandi relinquat arguenti.
Aliud est, ut semper ante oculos habeat illud commune adagium: Saepe
nega, raro concede, frequenter distingue.
Observa etiam: Cum extra forma ab arguente interrogatur, interrogatio–
nem repellat dicendo: petit a me Vestra Patemitas reverenda; dein breviter
distinete ac clare respondeat. Item quando arguit aliquis lector vel pater
Provinciae, sic peroratis ipsum subtilissime: arguitur admodum reverendus
pater theologus, iam ex definitor Provinciae contra meam conclusionem
ordine primam etc. Sic peroratis eoncionatores et similes ipsis, sapientissime
argumentatur multum venerandus pater concionator necnon lector Philoso–
phiae institutus contra meam etc. Vel si iam legerint Philosophiam die: lee–
tor theologus institutus. Si autem contigerit episcopum aut abbatem argu–
mentari die: doctissime argumentatur illustrissimus ac reverendissimus do–
minus antistes Bosnensis, vel quid simile, abbas etc, contra meam primam
etc. Denique debet esse arguens sicut leo, respondens ut agnus. Post finem
circuli defendens debet osculari fimbrias omnibus illis, qui sunt maioris dig–
nitatis et praeminentiae etc; caetera docebit usus.
Haec omnia tradita sunt in coenobio neo-aedificato SS.Triadis Brodii,
et recurrente festo Immaculatae eonceptionis B.V.Mariae honori dedieata
et consecrata sunt a suo cliente minirno M.V.P.F. Antonio Xderieh a Vinko–
vaz O.M.Observantium s. Francisci lectore ibidem Philosophiae ordinario
Anno Domini 1735. die vero 7. mensis decembris, gubernante A.R.P. Luca
Karagieh et lectore theologo meritissimo Ministro Provinciali.
Finis Elementorum Parvae logicae seu Summularum.