Hrknć,
S., SlImmulae sive logica parva
...
Prilozi
57-58
(2003), str. 303-386
379
Quaestio XI: De quibusdam tenninis saepissime in philosophia Ilsitatis
Quoniam inter disputandum quidam termini saepius usurpantur quo–
rum notitia falem praefert in mediis difficultatum tenebris, aliquos hac
quaestione complectari, quod subinde quisque consulere poterit.
1. in actu primo et sucundo.
In
actu primo dicitur de potentia activa,
quando res aliqua dicitur habere vim aliquid producendi, quam nondum
producit, v.g. priusquam loquor, sum in actu primo loquendi.
In
actu se–
cundo dicitur, quando agens de facto producit illud, ut dum actu loquor,
sum in actu secundo loquendi.
2 Idem ferme significant aptitudinaliter et actualiter. Aliquid dicitur
tale aptitudinaliter, quando habet aptitudinem ad illud faciendum, ad recipi–
endum, quod adhuc non facit vel recipit; actualiter vero, quando de facto
habet. Sic lignum dicitur callidum aptitudinaliter antequam caBefiat; actuali–
ter vero, quando de facto recipit aut habet caBorem.
3. Eodem recidunt in actu signato et actu exercito. Prirnum dicitur de
causa, quae habet omnia ad agendum requisita, nondum tamen agit, sed
parata ad agendum; secundo vero, quando de facto agit.
4. Eodem non reciduntin actu et
put~ntia.
Res dicitur esse in potentia,
quamdiu continetur intra suas causas, potest tamen ab illis produci, ut flos in
hyeme; in actu, quando habet realem existentiam extra suas causas, ut flas in
vere, pomum in aestate.
5. Prius natura, tempore et origine. Si termini magnas explicandi diffi–
cultates, et inter ea, quae licet simul tempore existant, unum tamen intelligi–
tur prius alio propter causalitatem quam habet in aliud. Sic sol dicitur prior
lumini, et omnis causa realis est sic prior suo effectu. Prioritas temporis est
inter ea, quorum unum antecedit aliud duratione. Sic hora prima antecedit
secundam. Prioritas originis dicitur inter ea, quorum unum est origo seu
principium alterius, quod ab eo procedit aut producitur sine uBa dependen–
tia, sicut fluvius a suo fonte. Sed maxime hoc dicitur in divinis ubi Deus Pa–
ter non dicitur prior Filio nisi origine et in quantum Filius generatur a Patre
sine uBa dependentia.
6. His additur prioritas ordinis, quae duplex est: prima dicitur ratione
numeri, et sic minorius est prior denario; secunda dicitur dignitatis, qua
unum praecedit aliud gradu et nobilitate. Sic ardo ecdesiasticus prior est
laico scilicet dignitate. Prioritas denique ratianis ea est quae finitur ab intel–
lectu in res quae de se sint omnina expertes cuiuscumque prioritatis verae ac
realis, ut si dicas immutabilitatemin Deo priorem esse aeternitate, quia illam
prius concipis.
1...,67,68,69,70,71,72,73,74,75,76 78,79,80,81,82,83,84