HrkA~,
S., S"mmul.. sive logica
porva ...
Prilozi
57-58
(2003), str. 303-386
381
ter ratio constitutiva et distinctiva subiecti, ut homo est formaliter formalis–
sime rationalis. Secundum quando predicatum est quidem essentiale su–
biecto, non tamen exprimitur in eius definitione. Sic homo est formaliter im–
plicite creatura, lux est bis calefacta formaliter implicite. Tertium, quando
predicatum est de essentia subiecti, ita ut expresse ponatur in eius defini–
tione. Sic homo est animal formaliter explicite. Hi vero duo priores termini
valent maxime in divinis, nam in Deo dicitur quod iustitia formaliter sit im–
plicite, misericordia enim vero formaliter explicite.
12. Absolute sive formaliter, respective seu comparative, et secundum
quid. Res dicitur apsolute et formaliter talis, quando est talis sed se et sine
ulla comparatione. Sic Petnis dicitur absolute et specialiter vocatus, quando
vero habet in se doctrinam sine ulla comparatione. Respective seu compara–
tive dicitur cum res in se non habet formam denominantem. Si tamen com–
paretur cum aliquo alio eam videtur habere, ut si dicaslogicus est doctus vel
est ignarus, prirnum verificatur si comparetur cum rustico illitterato; secun–
dum vero verificatur si comparetur cum Aristotele. Secundum quid res dici–
tur talis cum denominatio illi convenit cum aliqua diminutione seu limitati–
one, ut cum Aethiops dici tur albus secundum dentes; et secundum partem
oculorum; similiter ille qui calleret unam scientiam et ignoraret reliquas om–
nes dici possit doctus secundum quid et ignarus absolute.
13. Per se et per accidens. Primum dicitur ad significandum quando
predicatum convenit subiecto ex natura rei et ex principiis intrinsecis quae
illud naturaliter exigunt; ut si dicas: homo loqutur; id verum est per se. Et
per accidens dicitur ad significandum quando predicatum est accidentalium
subiecto ac illi convenit propter naturalem eius exigentiam, ut homo est mu–
tus; id verum est per accidens.
14. Ut quo, et ut quid. Illi termini conveniunt principiis formalibus et in–
strumentalibus, ut significetur aliquid convenire subiecto tamquam vero et
principali prinCipio et agenti. Dicitur convenire ut quid; ut autem significe–
tur virtus seu ratio qua mediante agens producit effectum, utimur termino ut
quo v.g. ignis calefacit ut quid et calor ut quo; quia est ratio seu virtus qua
ignis calefacit.
15. Positive et negative. Aliquid dicitur tale positive quando vere habet
in se formam a qua hic denominatur, ut qui habet in se albedinem dicitur
positive albus; dicitur autem negative, quando non habet formam in se, a
qua oriatur denominatio contraria, licet non habeat etiam iliam a qua hic
denominatur, ut homo dicitur negative albus, qui non habet nigredinem, ne–
que etiam positivam albedinem; sic ille dicitur negative bonus qui non habet
nec positivam sanctitatem nec privativam.
1...,69,70,71,72,73,74,75,76,77,78 80,81,82,83,84