376
Hrkać,
S., Summulae sive !ogica parva
...
Prilozi
57-58
(2003). sir. 303-386
Tertium: Haec capra est mater; sed haec capra est tua; ergo haec capra
est tua mater.' Respondeo: Falsa est conclusio, quia variatur sensus, et me–
dius terminus ingreditur conclusionem ut subiectum: in maiori enim capra
sumitur pro matre, et in minori pro re a te possessa; et hic negatur conse–
quentia.
Quarto: Duo et tria sunt numeros, scilicet par et inpar; sed quinque sunt
duo et tria; ergo quinquie sunt par et inpar. Respondeo distinguendo maio–
rem: duo et tria divisim sumpta sunt par et inpar, concedo maiorem; coni–
unctim et composite accepta nego maiorem; ita minoris nego consequen–
tiam. Sed doctrina patet.
Quinto: Petrus habet simul potentiam standi et ambulandi; sed stare et
ambulare est impossibile; ergo Petrus habet potentiam ad impossibile. Re–
spondeo distiguendo maiorem: Petrus habet etc simultate potentiam, hoc
est in sensu disiunctivo, concedo maiorem; potentia simu1tatis, hoc est in
sesnu composito, nego maiorem; ita minoris nego consequentiam. Sciendum
est igitur quod alia sit potentia simu1tatis et alia simultas potentiae. Simultas
potentiae est illa quae datur ex parte potentiae ad plura, quamvis illa non
posint simul esse; sic in me est potentia loquendi, standi, et sedendi, et sic
falsum est quod potentia ad duo opposita potens est coniunctim v. g. loqui
et tacere, bene vero divisim, videlicet unum post aliud. Potentia simuItatis
est illa quando etiam ipsa plura ex parte sua simul esse possunt: sic in me est
potentia simuItatis ad loquendum, cogitandum, ambulandum, quia actus
possunt esse simu!.
Sexto: Quidquid non amisisti, illud habes; sed cornua sed amisisti; ergo
cornua habes. Respondeo distiguendo maiorem: quidquid non amisi et ali–
quando habui, illud habeo, concedo maiorem; quidquid non amisi nec un–
quam habui, illud habeo, nego maiorem; similiter distineta minore, nego
consequentiam.
Li
quidquid in maiore accipitur sensum eo modo, conse–
quens autem infertur ex suppositione absoluta.
Septirno: Quidquid emisti, commedisti; sed vinum, leporem et pullum
cum plumis emisti; ergo vinum, leporem et pullum cum plumis comedisti.
Respondeo distiguendo maiorem: Quidquid erni et fuit commestibile quoad
substantiam et illud commedi concedo maiorem; quidquid erni absolute et
sane non commestibile idem quoad accidentiam; casu quo ossa emissem, le–
porem, vinum et pullum cum plumis commedi, concedo maiorem; idem mi–
noris nego consequentiam. Quod heri fuisti, hodie id es; sed heri fuisti
ebrius philosophus; ergo hodie es ebrius. item, quid ego sum, tu non es; sed
ego sum homo; ergo tu non es. Respondeo negando consequentiam, quia li
quid prius significat substantiam, ac deinde modum et accidentia, adeoque
mutatur etc.
1...,64,65,66,67,68,69,70,71,72,73 75,76,77,78,79,80,81,82,83,...84