HrkDt,
s.,
Summula. sive logi"" parva
...
Prilozi
57-58
(2003),
str.
303-386
321
ponit, quod nec ille qui omnia individua videret possit determinate ostende–
re quisnam sit ille equus, qui esset necessarius ad curendum equitandum etc.
Suppositio distributiva subdividitur in suppositionem pro singulis ge–
nerum, pro generibus singulorum et accommodam.
Suppositio pro singulis generum est acceptio termini communis pro om–
nibus omnino inferioribus naturae communis, ut: Omne animal est vivens -
li animal pro singulis generum suponit, quia nullum datur animal, quod non
sit vivens.
Suppositio pro generibus singularium est acceptio termini communis,
non pro omnibus individuis naturae communis sed pro omnibus speciebus v.
g. pro aliquo individuo omnium specierum ut: Omne animal fuit in archa
Noe.
Li
'animal' supponit pro generibus singularium, quia omnes species vel
aliquod individuum omnium specierum, quae sub animali continentur, fu–
erunt in archa Noe.
Suppositio accomoda est acceptio termini communis pro omnibus infe–
rioribus exceptis tamen aliquibus, ut: Caelum tegit omnia corpora. Hic cae–
lum supponit accomode, quia tegit omnia praeter se ipsum.
Sectio
II:
De reliquis sex terminorum proprietatibus
Sequentes hae sex proprietates sunt maioris momenti et hoc ideo quia
non sunt verae et propriae affectiones et proprietates sed potius quaedam
variationes significationis et suppositionis per quasdam additiones quam dis–
tineta proprietas ab illa quae idcirco hac unica sectione absolvemus.
Secunda itaque terminorum proprietas dicitur status et est acceptio ter–
mini communis sive materiali sive formali secundum illam temporis differ–
entiam quam copula verbalis importat, ut: sedens scribit. Sedens hic dicitur
habere statum quia ultra praesens tempus non extenditur. Et quia triplex est
temporis differentia nempe praesentis, praeteriti et futuri, triplex etiam est
status, ut: sedens scribit, est status temporis praesentis; sedens scripsit, est
status temporis praeteriti; sedens scribet, est status temporis futuri. Unde
universaliter verum est, quod quando praedicatum nequit competere su–
biecto nisi supposita existentia subiecti, tunc illud subiectum dicitur habere
statum in illa temporis differentia quam copula verbalis importat. Quando
vero praedicatum non supponit existentiam subiecti, tunc non dicitur habere
statum in propositione ut contingit in propositionibus necessariis v.g: Homo
est animal - ubi
est
non significat existentiam sed necessariam connexionem
praedicati cum subiecto et format hune sensum: Homo qui est, qui fuit et
qui erit est animal.
Ampliatio quae statui opponitur est acceptio termini ad plures differen–
tias temporis, etiam non importatas per verbum, ut: Iustus salvabitur. Hic