312
Brkat, S.• S"""""/••
sive
logic.
parva ...
Prilozi
57-58
(20031
SJr.
303-386
cum non significare aliquid sed aliqualiter; qllatenus si adiungatur categore–
maticus, qui eius significationem modificaret et faceret taliter significare:
nempe reddere significationem eius vel universalem, vel particularem, vel
affirmativam, vel negativam, ideo dicitur aliqualiter significare, non quiavere
et proprie non significat, sed quia significatum eius non praesentatur ut res
per se, sed ut modus rei, idem exercendo modificationem alterius rei, qua de
causa Arriaga,
Sectione quarta,
negat esse.
Ex
his duobus terminis oritur ter–
tius, nempe mixtus est ille, qui impositus est ad significandum aliquid, seu
aliqua et aliqualiter simul v. g. haec vox
nihil,
quae significat negationem
omnis entis, haec enim ipsa negatio est illud aliquid, quod significat.
Adverte tamen: negationem dupliciter sumi posse, scilicet negative et
infinitanter. Primo modo sumitur negatio. quando praedicatum removetur a
subiecto et tum dicitur negatio malignantis naturae, quia quidquid post se
invenit, destruit, ut in hac propositione: Homo non est lapis. Id quod abso–
lute negatur de homine quod sit lapis et quod praedicatum importat lapis.
Infinitanter dicitur negatio quando non afficit praedicatum vel subiectum
removendis ab aliis aliquid, ut in hac propositione: Non hic homo curit -
non determinatur an homo vel equus curat, sed potius determinatur nega–
tive, ut id quod curit non sit homo.
Terminus categorematicus dividitur in simplicem seu incomplexum et in
compositum seu complexum. Terminus simplex est ille cuius partes separa–
tim non significant illud idem quod unite significant, ut Dominus. Compositus
est ille cuius partes significant illud idem quod unite significant, ut Marcus
Tullius Cicero. Terminus simplex dividitur in absolutum et connotativum.
Absolutus est ille, qui ultra rem quam significat, nihil aliud importat, ut leo.
Connotativus est ille, qui ultra rem quam significat proprie et principaliter
aliud secundario importat. ut lac. Terminus absolutus dividitur in relativum
sive respectivum et substantivum. Respectivus ille est, qui significat aliquid
in ordine ad aliud, ut 'pater' qui dicit respectum ad filium. Substantivus est
ille, qui significat rem per se stantem et non alteri inhaerentem, ut 'petrietas'
Petri. Sic igitur
Quaeslio
Ill:
De tenninorum divisione ratione modi significandi
Prima divisio termini, quae ex hac quaestione desumitur est in concre–
tum et abstractum.
Terminus concretus ille est, qui simul formam et subiectum significat, ut
album.
Terminus abstractus est ille, qui formam sine subiecto significat ut al–
bedo; et uterque duplex est, substantialis scilicet et accidentalis.