Hrkać,
S., SlImmulae sive logica parva
...
Prilozi
57-58
(2003), str. 303-386
315
illud, ut aliquis homo, non magis significat Petrum quam Paulum etc. Haec
tamen determinatio magis se tenet ex parte modi significandi quam rei signi–
ficatae.
Rursus terminus communis subdividitur in univocum, aequivocum et
analogum.
Terminus univocus est ille qui convenit pluribus secundum idem nomen
et eandem rationem per illud nomen significatam, ut homo, qui dicitur de
Petro et Paulo etc.
Terminus aequivocus est ille qui convenit pluribus secundum idem no–
men, non tamen secundum eandem rationem, ut v. g. 'canis', qui convenit
secundum nomen cum cane terrestri, caelesti et marino; idem latrabili,
sy–
deri et pisci, quorum ratio est diversa.
Terminus analogus est ille qui convenit pluribus secundum idem; ratio
vero per nomen significata partim eadem est, partim vero diversa, ut si
sanusrespectu
hominis, urinae, medicinae et coloris etc; haec enim omnia di–
cuntur sana sed non uniformiter; homo enim dicitur sanus formaliter, me–
dicina vero ut causa, color urinae ut signum. Praescriptae descriptiones de–
ducuntur ex Aristotele, qui
in
Antepraedicamentis,
cap.
1.
univoca, aequivoca
et analoga sic definivit:
Univoca sunt, quorum nomen est commune, et secundum nomen ea–
dem ratio substantiae.
Aequivoca sunt ea, quorum nomen est commune ratio vero substantiae
accomodata est diversa.
Analoga sunt illa, quorum nomen est commune, ratio vero substantiae
diversa; habent tamen inter se aliquam proportionem, prout significantur
praedicto nomine.
Hinc remanet aliquid dicendum de univocis univocatis, aequivocis aequi–
vocatis et analogis analogatis, quae desumunt has proprietates et definitiones
ex supradictis terminis; ideo ut non necessaria brevitatis gratia ommitto. De–
mum dividitur terminus in terminum primae et secundae intentionis.
Terminus primae intentionis est ille qui significat rem independenter ad
operationem intellectus, ut v. g. homo, lapis ubi significatur natura humana
et natura lapidis independenter ab operatione intellectus.
Terminus secundae intentionis est ille, qui significat res sub aliquo at–
tributo rationis, quo non afficiuntur nisi negotiante intellectu ut genus, spe–
cies etc et omne eius ratione quod procedit ab operatione intellectus; quod
enim homo dicatur species, et animal genus, hoc totum provenit ab opere in–
tellectus.
1...,3,4,5,6,7,8,9,10,11,12 14,15,16,17,18,19,20,21,22,23,...84