Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 127

286. Quod si globus gravis P in fig. 47 e filo BP pendeat, ac sustineatur ab obliquis filis
AB, DB, exprimat autem BH gravitatem, & sit BK ipsi contraria, & æqualis, ac sint HI,
KL parallelæ DB, & HR, KE parallelæ filo AB; communis methodus resolvit
gravitatem BH in duas BR, BI, quæ a filis sustineantur, & illa tendant; sed ego compono
vim BK gravitati contrariam, & æqualem e viribus BE, BL, quas exerunt attractivas
puncta fili, quæ ob pondus P delatum deorsum sua gravitate ita distrahuntur a se
invicem, donec habeantur vires attractivæ componentes ejusmodi vim contrariam, &
æqualem gravitati.
287. Quamobrem per omnia casuum diversorum genera pervagati jam vidimus, nullam
esse uspiam in mea Theoria veram aut virium, aut motuum resolutionem, sed omnia
prorsus phænomena pendere a sola compositione virium, & motuum, adeo-
[136]
-que
naturam eodem ubique modo simplicissimo agere, componendo tantummodo vires, &
motus plures, sive edendo simul eum effectum, quem ederent illæ omnes causæ; si aliæ
post alias effectus ederent suos æquales, & eandem habentes directionem cum iis, quos
singulæ, si solæ essent, producerent. Et quidem id generale esse Theoriæ meæ, patet vel
ex eo, quod nulli possunt esse motus ex parte impediti, ubi nullus est immediatus
contactus, sed in libero vacuo spatio punctum quodvis liberrime movetur parendo simul
velocitati, quam habet jam acquisitam, & viribus omnibus, quæ ab aliis omnibus
pendent materiæ punctis.
288. Quanquam autem habeatur revera sola compositio virium; licebit adhuc vires
imaginatione nostra resolvere in plures, quod sæpe demonstrationes theorematum, &
solutionem problematum contrahet mirum in modum, ac expeditiores reddet, &
elegantiores; nam licebit pro unica vi assumere vires illas, ex quibus ea componeretur.
Quoniam enim idem omnino effectus oriri debet, sive adsit unica vis componens, sive
reapse habeantur simul plures illæ vires componentes; manifestum est, substitutione
harum pro illa nihil turbari conclusiones, quæ inde deducuntur: & si post resolutionem
ejusmodi inveniatur vis contraria, & æqualis alicui e viribus, in quas vis illa data
resolvitur; illa haberi potest pro nulla consideratis solis reliquis, si in plures resoluta fuit,
vel sola altera reliqua, si resoluta fuit in duas. Nam componendo vim, quæ resolvitur,
cum illa contraria uni ex iis, in quas resolvitur, eadem vis provenire debet omnino, quæ
oritur componendo simul reliquas, quæ fuerant in resolutione sociæ illius elisæ, vel
retinendo unicam illam alteram reliquam, si resolutio facta est in duas tantummodo;
atque id ipsum constat pro resolutione in duas ipsis superioribus exemplis, & pro
quacunque resolutione in vires quotcunque facile demonstratur.
M
e
t
h
o
d
u
s
g
Aliud in globo
suspenso filis
obliquis.
Conclusio
generalis pro hac
theoria, quæ
omnia præstat per
solam
compositionem.
Resolutio tantum
mente concepta
sæpe utilis ad
contrahendas
solutiones.
1...,117,118,119,120,121,122,123,124,125,126 128,129,130,131,132,133,134,135,136,137,...263
Powered by FlippingBook