Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 125

donec ex omnibus actionibus conjunctis impediretur accessus ad ipsum planum, sive
perpendicularis distantiæ ulterior diminutio. Illæ vires agent simul in directione
perpendiculari ad ipsum planum juxta num. 266: debebunt autem, ut impediant
ejusmodi ulteriorem accessum, producere in ipso globo velocitatem, quæ composita
cum tota BO perseverante in eadem directione AB, exhibeat velocitatem per BI
parallelam CD. Quoniam vero triangula rectangula AFB, BIO æqualia erunt necessario
ob AB, BO æquales; erit BEIO parallelogrammum, adeoque velocitas perpendicularis,
quæ cum priore velocitate BO debeat componere velocitatem per rectam parallelam
plano, debebit necessario esse contraria, & æqualis illi ipsi EB perpendiculari eidem
plano, in quam resolvunt vulgo velocitatem AB. Interea vero vis, quæ semper agit in
partes contrarias æqualiter, urserit planum tantundem, & omnes in eo produxerit
effectus illos, qui vulgo tribuuntur globo advenienti cum velocitate ejusmodi, ut
perpendicularis ejus pars sit EB.
281. Idem accidet etiam in reliquis omnibus casibus superius memoratis. Descendat
globus gravis per planum inclinatum CD (fig. 44) oblique, quod in communi sententia
continget hunc in modum. Resolvunt gravitatem BO in duas, alteram BR
perpendicularem plano CD, qua
urgetur ipsum planum, quod eum
sustinet; alteram BI, parallelam eidem
plano, quæ obliquum descensum
accelerat. In mea Theoria gravitas
cogit globum semper magis accedere
ad planum CD; donec distantia ab
eodem evadat ejusmodi; ut vires
mutuæ
[134]
repulsivæ agant, & illa
quidem, quæ agit in B, sit ejusmodi ut
composita cum BO exhibeat BI
parallelam plano ipsi, adeoque non
inducentem ulteriorem accessum, sit
autem perpendicularis plano ipsi.
Porro ejusmodi est BE, jacens in
directum cum RB, & ipsi æqualis, cum nimirum debeat esse parallela, & æqualis OI.
Vis autem æqualis ipsi, & contraria, adeoque expressa per RB, urgebit planum.
282. Quod si grave suspensum in fig. 45 filo, vel virga BC debeat oblique descendere
per arcum circuli BD; tum vero in communi
methodo gravitatem BO itidem resolvunt in
duas BR, BI, quarum prima filum, vel
virgam tendat, & elidatur, secunda acceleret
descensum obliquum, qui fieret ex
velocitate concepta per rectam BA
perpendicularem BC, ac præterea etiam
tensionem fili agnoscunt ortum a vi
centrifuga,
quæ exprimitur per DA
perpendicularem tangenti. At in mea
Theoria res hoc pacto procedit. Globus ex
B abit ad D per vires tres compositas simul
cum velocitate præcedente; prima e viribus
est vis gravitatis BO; secunda attractio
Aliud globi
descendentis per
planum
inclinatum.
Aliud in pendulo.
1...,115,116,117,118,119,120,121,122,123,124 126,127,128,129,130,131,132,133,134,135,...263
Powered by FlippingBook