Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 132

298. Curvaturam in reflexione exhibet figura 54, ubi via puncti mobilis repulsi a plano
CO est ABQDM, quæ circa D, ubi vires incipiunt esse sensibiles, incipit ad sensum
incurvari, & desinit in eadem distantia circa D. Ea quidem, si habeatur semper repulsio,
incurvatur perpetuo in
eandem plagam, ut figura
exhibet; si vero & attractio
repulsionibus interferatur,
serpit, uti monui; sed si
paribus a plano distantiis
vires æquales sunt; satis
patet, & accuratissime
demonstrari
[140]
etiam
posset, ubi semel deventum
sit alicubi, ut in Q, ad
directionem parallelam plano,
debere deinceps describi
arcum QD prorsus æqualem,
& similem arcui QB, & ita
similiter positum respectu
plani CO, ut ejus
inclinationes ad ipsum planum in distantiis æqualibus ab eo, & a Q hinc, & inde sint
prorsus æquales; quam ob causam tangentes BN, DP, quæ sunt quasi continuationes
rectarum AB, MD, angulos faciunt ANC, MPO æquales, qui deinde habentur pro
angulis incidentiæ, & reflexionis.
299. Si planum sit asperum, ut Figura exhibet, & ut semper contingit in Natura;
æqualitas illa virium utique non habetur. At si scabrities sit satis exigua respectu ejus
distantiæ, ad quam vires sensibiles protenduntur; inæqualitas ejusmodi erit perquam
exigua, & anguli incidentiæ, & reflexionis æquales erunt ad sensum. Si enim eo
intervallo concipiatur sphæra VRTS habens centrum in puncto mobili, cujus segmentum
RTS jaceat ultra planum; agent omnia puncta constituta intra illud segmentum, adeoque
monticuli prominentes satis exigui respectu totius ejus massæ, satis exiguam
inæqualitatem poterunt inducere; & proinde sensibilem æqualitatem angulorum
incidentiæ, & reflexionis non turbabunt, sicut & nostri terrestres montes in globo
oblique projecto, & ita ponderante, ut a resistentia aeris non multum patiatur,
sensibiliter non turbant parabolicum motum ipsius, in quo bina crura ad idem
horizontale planum eandem ad sensum inclinationem habent. Secus accideret, si illi
monticuli ingentes essent respectu ejusdem sphræ. Atque hæc quidem, qui diligentius
perpenderit, videbit sane, & lucem a vitro satis lævigato resilire debere cum angulo
reflexionis æquali ad sensum angulo incidentiæ; licet & ibi pulvisculus quo poliuntur
vitra, relinquat sulcos, & monticulos, sed perquam exiguos etiam respectu distantiæ, ad
quam extenditur sensibilis actio vitri in lucem; sed respectu superficierum, quæ ad
sensum scabræ sunt, debere ipsam lucem irregulariter dispergi quaqua versus.
300. Pariter ubi globus non elasticus deveniat per AB in eadem illa fig. 43, & deinde
debeat sine reflexione excurrere per BQ, non describet utique rectam lineam accurate,
sed serpet, & saltitabit non nihil: erit tamen recta ad sensum: velocitas vero mutabitur
ita, ut sit velocitas prior AB ad posteriorem BI, ut radius ad cosinum inclinationis OBI
rectæ BO ad planum CD, ac ipsa velocitas prior ad velocitatum differentiam, sive ad
partem velocitatis amissam, quam exprimit IQ determinata ab arcu OQ habente centrum
Eadem facta vi
agente in aliqua
distantia,
considerata
curvatura semitæ.
Quid, si planum
sit asperum:
applicatio ad
reflexionem lucis.
Quid in impactu
obliquo globi
mollis in planum:
velocitas amissa,
quæ manet illæsa
in curvatura
continua.
1...,122,123,124,125,126,127,128,129,130,131 133,134,135,136,137,138,139,140,141,142,...263
Powered by FlippingBook