Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 168

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. I
76
autem eam summis laudibus celebrat:
110
Harum egomet ipse amator,
o Phaedre, sum divisionum et collectionum, ut potis sim dicere et sapere
xxi
.
Si vero alium quempiam putavero posse in unum et in multa perspicere
hunc sequor a tergo per vestigia tanquam Deum.
Nec solum eas cele-
bravit verum etiam ibidem docuit:
111
Rursus in species posse secare
per articulos, quae natura fert et non adniti frangere partem ullam mali
coqui more utentem
. Nec solum docuit, verum etiam exercuit tum
in sutorum divisione, tum etiam in rhetorices partibus, ac officiis.
Quin etiam librum conscripsit Plato, cui titulum fecit
Διαιρέσεις
,
Divisiones. Cuius libri Aristoteles 2.
De generatione
capite 3. men-
tionem fecit:
112
Sicut Plato in Divisionibus
. De quibus intelligenda
sunt etiam ea verba, quae sunt 1.
De partibus
capite secundo:
113
Prout habent scriptae Divisiones
xxii
. Eas autem Plato ad Dionysium
misit, quod ipse scribit, epistola 13:
114
Et ego hoc ipsum parans, nunc,
Pythagoreorum aliquid mitto tibi, et divisionum.
[193]
DE DEMONSTRATIONE
Demonstrationis autem nomen in multo usu apud Hip-
pocratem libro De arte:
115
Huius ego demonstrationem faciam.
Et
110
Τούτων δὴ ἔγωγε αὐτός τε ἐραστής͵ ὦ Φαῖδρε͵ τῶν διαιρέσεων
καὶ συναγωγῶν͵ ἵνα οἷός τε ὦ λέγειν τε καὶ φρονεῖν· ἐάν τέ τιν΄ ἄλλον
ἡγήσωμαι δυνατὸν εἰς ἓν καὶ ἐπὶ πολλὰ πεφυκόθ΄ ὁρᾶν͵ τοῦτον διώκω
κατόπισθε μετ΄ ἴχνιον ὥστε θεοῖο. [PLATO Phdr. 266b3–7]
111
Τὸ πάλιν κατ΄ εἴδη δύνασθαι διατέμνειν κατ΄ ἄρθρα ᾗ πέφυκεν͵
καὶ μὴ ἐπιχειρεῖν καταγνύναι μέρος μηδέν͵ κακοῦ μαγείρου τρόπῳ
χρώμενον· [PLATO Phdr. 265e1–3]
112
καθάπερ Πλάτων ἐν ταῖς διαιρέσεσιν· [ARIST. GC 330b.16]
113
καθάπερ ἔχουσιν αἱ γεγραμμέναι διαιρέσεις· [ARIST. PA 642b.
11–12]
114
καὶ ἐγὼ νῦν τοῦτ’ αὐτὸ παρασκευάζων, τῶν τε Πυθαγορείων
πέμπω σοι καὶ τῶν διαιρέσεων. [PLATO Ep. 360b6–8]
115
ταύτης οὖν τὴν ἀπόδειξιν ποιήσομαι. [HP. de Arte 3.3]
xxi
corr. ex facere
xxii
corr. ex divisione
5
10
15
1...,158,159,160,161,162,163,164,165,166,167 169,170,171,172,173,174,175,176,177,178,...350
Powered by FlippingBook